Gefunden 997 Ergebnisse für: Bellum Contra Sanctorum
Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia hæc, in gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi, (Epistula ad Ephesios 3, 8)
ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in ædificationem corporis Christi: (Epistula ad Ephesios 4, 12)
quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes, et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiæ, in cælestibus. (Epistula ad Ephesios 6, 12)
gratias agentes Deo Patri, qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine: (Epistula ad Colossenses 1, 12)
in operibus bonis testimonium habens, si filios educavit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est. (Epistula I ad Timotheum 5, 10)
Gaudium enim magnum habui, et consolationem in caritate tua: quia viscera sanctorum requieverunt per te, frater. (Epistulam ad Philemonem 1, 7)
sanctorum minister, et tabernaculi veri, quod fixit Dominus, et non homo. (Epistula ad Hebraeos 8, 2)
Post velamentum autem secundum, tabernaculum, quod dicitur Sancta sanctorum: (Epistula ad Hebraeos 9, 3)
hoc significante Spiritu Sancto, nondum propalatam esse sanctorum viam, adhuc priore tabernaculo habente statum: (Epistula ad Hebraeos 9, 8)
Habentes itaque, fratres, fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi, (Epistula ad Hebraeos 10, 19)
facere judicium contra omnes, et arguere omnes impios de omnibus operibus impietatis eorum, quibus impie egerunt, et de omnibus duris, quæ locuti sunt contra Deum peccatores impii. (Epistula Iudae 1, 15)
Et cum aperuisset librum, quatuor animalia, et viginti quatuor seniores ceciderunt coram Agno, habentes singuli citharas, et phialas aureas plenas odoramentorum, quæ sunt orationes sanctorum: (Apocalypsis Ioannis 5, 8)