Mosaico decorativo

Gefunden 423 Ergebnisse für: Asa

  • Excelsa autem derelicta sunt in Israël: attamen cor Asa erat perfectum cunctis diebus ejus, (Liber II Paralipomenon 15, 17)

  • Bellum vero non fuit usque ad trigesimum quintum annum regni Asa. (Liber II Paralipomenon 15, 19)

  • Anno autem trigesimo sexto regni ejus, ascendit Baasa rex Israël in Judam, et muro circumdabat Rama, ut nullus tute posset egredi et ingredi de regno Asa. (Liber II Paralipomenon 16, 1)

  • Protulit ergo Asa argentum et aurum de thesauris domus Domini, et de thesauris regis, misitque ad Benadad regem Syriæ, qui habitabat in Damasco, dicens: (Liber II Paralipomenon 16, 2)

  • Fœdus inter me et te est ; pater quoque meus et pater tuus habuere concordiam: quam ob rem misi tibi argentum et aurum, ut rupto fœdere quod habes cum Baasa rege Israël, facias eum a me recedere. (Liber II Paralipomenon 16, 3)

  • Quod cum audisset Baasa, desiit ædificare Rama, et intermisit opus suum. (Liber II Paralipomenon 16, 5)

  • Porro Asa rex assumpsit universum Judam, et tulerunt lapides de Rama, et ligna quæ ædificationi præparaverat Baasa, ædificavitque ex eis Gabaa et Maspha. (Liber II Paralipomenon 16, 6)

  • In tempore illo venit Hanani propheta ad Asa regem Juda, et dixit ei: Quia habuisti fiduciam in rege Syriæ, et non in Domino Deo tuo, idcirco evasit Syriæ regis exercitus de manu tua. (Liber II Paralipomenon 16, 7)

  • Iratusque Asa adversus videntem, jussit eum mitti in nervum: valde quippe super hoc fuerat indignatus: et interfecit de populo in tempore illo plurimos. (Liber II Paralipomenon 16, 10)

  • Opera autem Asa prima et novissima scripta sunt in libro regum Juda et Israël. (Liber II Paralipomenon 16, 11)

  • Ægrotavit etiam Asa anno trigesimo nono regni sui, dolore pedum vehementissimo, et nec in infirmitate sua quæsivit Dominum, sed magis in medicorum arte confisus est. (Liber II Paralipomenon 16, 12)

  • Constituitque militum numeros in cunctis urbibus Juda quæ erant vallatæ muris. Præsidiaque disposuit in terra Juda, et in civitatibus Ephraim quas ceperat Asa pater ejus. (Liber II Paralipomenon 17, 2)


“Não abandone sua alma à tentação, diz o Espírito Santo, já que a alegria do coração é a vida da alma e uma fonte inexaurível de santidade.” São Padre Pio de Pietrelcina