Gefunden 346 Ergebnisse für: Arm
qui dormitis in lectis eburneis, et lascivitis in stratis vestris ; qui comeditis agnum de grege, et vitulos de medio armenti ; (Prophetia Amos 6, 4)
Responditque Amos, et dixit ad Amasiam: Non sum propheta, et non sum filius prophetæ: sed armentarius ego sum vellicans sycomoros. (Prophetia Amos 7, 14)
Et si absconditi fuerint in vertice Carmeli, inde scrutans auferam eos ; et si celaverint se ab oculis meis in profundo maris, ibi mandabo serpenti, et mordebit eos. (Prophetia Amos 9, 3)
Pasce populum tuum in virga tua, gregem hæreditatis tuæ, habitantes solos, in saltu, in medio Carmeli. Pascentur Basan et Galaad juxta dies antiquos. (Prophetia Michaeae 7, 14)
Increpans mare, et exsiccans illud, et omnia flumina ad desertum deducens. Infirmatus est Basan et Carmelus, et flos Libani elanguit. (Prophetia Nahum 1, 4)
Ficus enim non florebit, et non erit germen in vineis ; mentietur opus olivæ, et arva non afferent cibum: abscindetur de ovili pecus, et non erit armentum in præsepibus. (Prophetia Habacuc 3, 17)
Et orietur vobis timentibus nomen meum sol justitiæ, et sanitas in pennis ejus: et egrediemini, et salietis sicut vituli de armento. (Prophetia Malachiae 4, 2)
Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea quæ possidet. (Evangelium secundum Lucam 11, 21)
Si autem fortior eo superveniens vicerit eum, universa arma ejus auferet, in quibus confidebat, et spolia ejus distribuet. (Evangelium secundum Lucam 11, 22)
Judas ergo cum accepisset cohortem, et a pontificibus et pharisæis ministros, venit illuc cum laternis, et facibus, et armis. (Evangelium secundum Ioannem 18, 3)
Et placuit sermo coram omni multitudine. Et elegerunt Stephanum, virum plenum fide et Spiritu Sancto, et Philippum, et Prochorum, et Nicanorem, et Timonem, et Parmenam, et Nicolaum advenam Antiochenum. (Actus Apostolorum 6, 5)
et tertia die suis manibus armamenta navis projecerunt. (Actus Apostolorum 27, 19)