Gefunden 5022 Ergebnisse für: Arca Autem Noe
Misit autem David ad Joab, dicens: Mitte ad me Uriam Hethæum. Misitque Joab Uriam ad David. (Liber II Samuelis 11, 6)
Dormivit autem Urias ante portam domus regiæ cum aliis servis domini sui, et non descendit ad domum suam. (Liber II Samuelis 11, 9)
Et ait Urias ad David: Arca Dei et Israël et Juda habitant in papilionibus, et dominus meus Joab et servi domini mei super faciem terræ manent: et ego ingrediar domum meam, ut comedam et bibam, et dormiam cum uxore mea? Per salutem tuam, et per salutem animæ tuæ, non faciam rem hanc. (Liber II Samuelis 11, 11)
Et dixit nuntius ad David: Prævaluerunt adversum nos viri, et egressi sunt ad nos in agrum: nos autem facto impetu persecuti eos sumus usque ad portam civitatis. (Liber II Samuelis 11, 23)
Audivit autem uxor Uriæ quod mortuus esset Urias vir suus, et planxit eum. (Liber II Samuelis 11, 26)
Transacto autem luctu, misit David, et introduxit eam in domum suam, et facta est ei uxor, peperitque ei filium: et displicuit verbum hoc quod fecerat David, coram Domino. (Liber II Samuelis 11, 27)
Pauper autem nihil habebat omnino, præter ovem unam parvulam quam emerat et nutrierat, et quæ creverat apud eum cum filiis ejus simul, de pane illius comedens, et de calice ejus bibens, et in sinu illius dormiens: eratque illi sicut filia. (Liber II Samuelis 12, 3)
Cum autem peregrinus quidam venisset ad divitem, parcens ille sumere de ovibus et de bobus suis, ut exhiberet convivium peregrino illi qui venerat ad se, tulit ovem viri pauperis, et præparavit cibos homini qui venerat ad se. (Liber II Samuelis 12, 4)
Iratus autem indignatione David adversus hominem illum nimis, dixit ad Nathan: Vivit Dominus, quoniam filius mortis est vir qui fecit hoc. (Liber II Samuelis 12, 5)
Dixit autem Nathan ad David: Tu es ille vir. Hæc dicit Dominus Deus Israël: Ego unxi te in regem super Israël, et ego erui te de manu Saul, (Liber II Samuelis 12, 7)
Tu enim fecisti abscondite: ego autem faciam verbum istud in conspectu omnis Israël, et in conspectu solis. (Liber II Samuelis 12, 12)
Venerunt autem seniores domus ejus, cogentes eum ut surgeret de terra: qui noluit, nec comedit cum eis cibum. (Liber II Samuelis 12, 17)