Gefunden 5022 Ergebnisse für: Arca Autem Noe
Confidimus autem de vobis, in Domino, quoniam quæ præcepimus, et facitis, et facietis. (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 4)
Dominus autem dirigat corda vestra in caritate Dei, et patientia Christi. (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 5)
Denuntiamus autem vobis, fratres, in nomine Domini nostri Jesu Christi, ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate, et non secundum traditionem, quam acceperunt a nobis. (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 6)
Iis autem, qui ejusmodi sunt, denuntiamus, et obsecramus in Domino Jesu Christo, ut cum silentio operantes, suum panem manducent. (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 12)
Vos autem, fratres, nolite deficere benefacientes. (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 13)
Ipse autem Dominus pacis det vobis pacem sempiternam in omni loco. Dominus sit cum omnibus vobis. (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 16)
Finis autem præcepti est caritas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta. (Epistula I ad Timotheum 1, 5)
Scimus autem quia bona est lex si quis ea legitime utatur: (Epistula I ad Timotheum 1, 8)
Superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide, et dilectione, quæ est in Christo Jesu. (Epistula I ad Timotheum 1, 14)
Regi autem sæculorum immortali, invisibili, soli Deo honor et gloria in sæcula sæculorum. Amen. (Epistula I ad Timotheum 1, 17)
Docere autem mulieri non permitto, neque dominari in virum: sed esse in silentio. (Epistula I ad Timotheum 2, 12)
et Adam non est seductus: mulier autem seducta in prævaricatione fuit. (Epistula I ad Timotheum 2, 14)