Gefunden 5022 Ergebnisse für: Arca Autem Noe
Ideo autem non fermentabitur, quia pars ejus in Domini offertur incensum. Sanctum sanctorum erit, sicut pro peccato atque delicto. (Liber Leviticus 6, 17)
quæ in sartagine oleo conspersa frigetur. Offeret autem eam calidam in odorem suavissimum Domino (Liber Leviticus 6, 21)
Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens: (Liber Leviticus 6, 24)
Vas autem fictile, in quo cocta est, confringetur ; quod si vas æneum fuerit, defricabitur, et lavabitur aqua. (Liber Leviticus 6, 28)
quidquid autem tertius invenerit dies, ignis absumet. (Liber Leviticus 7, 17)
qui adolebit adipem super altare, pectusculum autem erit Aaron et filiorum ejus. (Liber Leviticus 7, 31)
Tollens autem de canistro azymorum, quod erat coram Domino, panem absque fermento, et collyridam conspersam oleo, laganumque, posuit super adipes, et armum dextrum, (Liber Leviticus 8, 26)
quidquid autem reliquum fuerit de carne et panibus, ignis absumet. (Liber Leviticus 8, 32)
Facto autem octavo die, vocavit Moyses Aaron, et filios ejus, ac majores natu Israël, dixitque ad Aaron: (Liber Leviticus 9, 1)
Adipem autem bovis, et caudam arietis, renunculosque cum adipibus suis, et reticulum jecoris, (Liber Leviticus 9, 19)
Ingressi autem Moyses et Aaron in tabernaculum testimonii, et deinceps egressi, benedixerunt populo. Apparuitque gloria Domini omni multitudini: (Liber Leviticus 9, 23)
Vocatis autem Moyses Misaële et Elisaphan filiis Oziel, patrui Aaron, ait ad eos: Ite, et tollite fratres vestros de conspectu sanctuarii, et asportate extra castra. (Liber Leviticus 10, 4)