Mosaico decorativo

Gefunden 573 Ergebnisse für: Arc

  • Tunc dixit David: Illicitum est ut a quocumque portetur arca Dei nisi a Levitis, quos elegit Dominus ad portandum eam, et ad ministrandum sibi usque in æternum. (Liber I Paralipomenon 15, 2)

  • Congregavitque universum Israël in Jerusalem, ut afferretur arca Dei in locum suum, quem præparaverat ei: (Liber I Paralipomenon 15, 3)

  • et dixit ad eos: Vos, qui estis principes familiarum Leviticarum, sanctificamini cum fratribus vestris, et afferte arcam Domini Dei Israël ad locum qui ei præparatus est: (Liber I Paralipomenon 15, 12)

  • Sanctificati sunt ergo sacerdotes et Levitæ ut portarent arcam Domini Dei Israël. (Liber I Paralipomenon 15, 14)

  • Et tulerunt filii Levi arcam Dei, sicut præceperat Moyses juxta verbum Domini, humeris suis in vectibus. (Liber I Paralipomenon 15, 15)

  • Zacharias autem, et Oziel, et Semiramoth, et Jahiel, et Ani, et Eliab, et Maasias, et Banaias in nablis arcana cantabant. (Liber I Paralipomenon 15, 20)

  • Et Barachias, et Elcana, janitores arcæ. (Liber I Paralipomenon 15, 23)

  • Porro Sebenias, et Josaphat, et Nathanaël, et Amasai, et Zacharias, et Banaias, et Eliezer sacerdotes, clangebant tubis coram arca Dei: et Obededom et Jehias erant janitores arcæ. (Liber I Paralipomenon 15, 24)

  • Igitur David, et omnes majores natu Israël, et tribuni, ierunt ad deportandam arcam fœderis Domini de domo Obededom cum lætitia. (Liber I Paralipomenon 15, 25)

  • Cumque adjuvisset Deus Levitas qui portabant arcam fœderis Domini, immolabantur septem tauri, et septem arietes. (Liber I Paralipomenon 15, 26)

  • Porro David erat indutus stola byssina, et universi Levitæ qui portabant arcam, cantoresque, et Chonenias princeps prophetiæ inter cantores: David autem etiam indutus erat ephod lineo. (Liber I Paralipomenon 15, 27)

  • Universusque Israël deducebant arcam fœderis Domini in jubilo, et sonitu buccinæ, et tubis, et cymbalis, et nablis, et citharis concrepantes. (Liber I Paralipomenon 15, 28)


"Seria mais fácil a Terra existir sem o sol do que sem a santa Missa!" São Padre Pio de Pietrelcina