Gefunden 304 Ergebnisse für: Animam
Erudi filium tuum ; ne desperes: ad interfectionem autem ejus ne ponas animam tuam. (Liber Proverbiorum 19, 18)
Sicut rugitus leonis, ita et terror regis: qui provocat eum peccat in animam suam. (Liber Proverbiorum 20, 2)
Qui custodit os suum et linguam suam custodit ab angustiis animam suam. (Liber Proverbiorum 21, 23)
Qui pronus est ad misericordiam benedicetur: de panibus enim suis dedit pauperi. Victoriam et honorem acquiret qui dat munera ; animam autem aufert accipientium. (Liber Proverbiorum 22, 9)
quia judicabit Dominus causam ejus, et configet eos qui confixerunt animam ejus. (Liber Proverbiorum 22, 23)
Et statue cultrum in gutture tuo: si tamen habes in potestate animam tuam. (Liber Proverbiorum 23, 2)
Tu virga percuties eum, et animam ejus de inferno liberabis. (Liber Proverbiorum 23, 14)
Sicut frigus nivis in die messis, ita legatus fidelis ei qui misit eum: animam ipsius requiescere facit. (Liber Proverbiorum 25, 13)
Viri sanguinum oderunt simplicem ; justi autem quærunt animam ejus. (Liber Proverbiorum 29, 10)
Qui cum fure participat odit animam suam ; adjurantem audit, et non indicat. (Liber Proverbiorum 29, 24)
Cogitavi in corde meo abstrahere a vino carnem meam, ut animam meam transferrem ad sapientiam, devitaremque stultitiam, donec viderem quid esset utile filiis hominum, quo facto opus est sub sole numero dierum vitæ suæ. (Liber Ecclesiastes 2, 3)
Unus est, et secundum non habet, non filium, non fratrem, et tamen laborare non cessat, nec satiantur oculi ejus divitiis ; nec recogitat, dicens: Cui laboro, et fraudo animam meam bonis? In hoc quoque vanitas est et afflictio pessima. (Liber Ecclesiastes 4, 8)
