Gefunden 311 Ergebnisse für: Anima
Nisi quia Dominus adjuvit me, paulominus habitasset in inferno anima mea. (Liber Psalmorum 93, 17)
Ipsi David. Benedic, anima mea, Domino, et omnia quæ intra me sunt nomini sancto ejus. (Liber Psalmorum 102, 1)
Benedic, anima mea, Domino, et noli oblivisci omnes retributiones ejus. (Liber Psalmorum 102, 2)
Benedicite Domino, omnia opera ejus: in omni loco dominationis ejus, benedic, anima mea, Domino. (Liber Psalmorum 102, 22)
Ipsi David. Benedic, anima mea, Domino: Domine Deus meus, magnificatus es vehementer. Confessionem et decorem induisti, (Liber Psalmorum 103, 1)
Deficiant peccatores a terra, et iniqui, ita ut non sint. Benedic, anima mea, Domino. (Liber Psalmorum 103, 35)
Esurientes et sitientes, anima eorum in ipsis defecit. (Liber Psalmorum 106, 5)
Omnem escam abominata est anima eorum, et appropinquaverunt usque ad portas mortis. (Liber Psalmorum 106, 18)
Ascendunt usque ad cælos, et descendunt usque ad abyssos ; anima eorum in malis tabescebat. (Liber Psalmorum 106, 26)
Convertere, anima mea, in requiem tuam, quia Dominus benefecit tibi: (Liber Psalmorum 114, 7)
Concupivit anima mea desiderare justificationes tuas in omni tempore. (Liber Psalmorum 118, 20)
Daleth. Adhæsit pavimento anima mea: vivifica me secundum verbum tuum. (Liber Psalmorum 118, 25)
