Gefunden 1126 Ergebnisse für: Ama
et ipse clamans dixit: Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma. (Evangelium secundum Lucam 16, 24)
Et factum est, dum iret in Jerusalem, transibat per mediam Samariam et Galilæam. (Evangelium secundum Lucam 17, 11)
et cecidit in faciem ante pedes ejus, gratias agens: et hic erat Samaritanus. (Evangelium secundum Lucam 17, 16)
Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte, et patientiam habebit in illis? (Evangelium secundum Lucam 18, 7)
Et clamavit, dicens: Jesu, fili David, miserere mei. (Evangelium secundum Lucam 18, 38)
Et qui præibant, increpabant eum ut taceret. Ipse vero multo magis clamabat: Fili David, miserere mei. (Evangelium secundum Lucam 18, 39)
Quibus ipse ait: Dico vobis, quia si hi tacuerint, lapides clamabunt. (Evangelium secundum Lucam 19, 40)
Attendite a scribis, qui volunt ambulare in stolis, et amant salutationes in foro, et primas cathedras in synagogis, et primos discubitus in conviviis, (Evangelium secundum Lucam 20, 46)
Et egressus foras Petrus flevit amare. (Evangelium secundum Lucam 22, 62)
Exclamavit autem simul universa turba, dicens: Tolle hunc, et dimitte nobis Barabbam: (Evangelium secundum Lucam 23, 18)
At illi succlamabant, dicentes: Crucifige, crucifige eum. (Evangelium secundum Lucam 23, 21)
Et clamans voce magna Jesus ait: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Et hæc dicens, expiravit. (Evangelium secundum Lucam 23, 46)
