Gefunden 19 Ergebnisse für: Altissimus

  • Quando dividebat Altissimus gentes, quando separabat filios Adam, constituit terminos populorum juxta numerum filiorum Israël. (Liber Deuteronomii 32, 8)

  • Et intonuit de cælo Dominus, et Altissimus dedit vocem suam: grando et carbones ignis. (Liber Psalmorum 17, 14)

  • Fluminis impetus lætificat civitatem Dei: sanctificavit tabernaculum suum Altissimus. (Liber Psalmorum 45, 5)

  • Et cognoscant quia nomen tibi Dominus: tu solus Altissimus in omni terra. (Liber Psalmorum 82, 19)

  • Numquid Sion dicet: Homo et homo natus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus? (Liber Psalmorum 86, 5)

  • tu autem Altissimus in æternum, Domine. (Liber Psalmorum 91, 9)

  • Quoniam tu Dominus altissimus super omnem terram ; nimis exaltatus es super omnes deos. (Liber Psalmorum 96, 9)

  • Unus est altissimus, Creator omnipotens, et rex potens et metuendus nimis, sedens super thronum illius, et dominans Deus. (Liber Ecclesiasticus 1, 8)

  • Ne dixeris: Peccavi: et quid mihi accidit triste? Altissimus enim est patiens redditor. (Liber Ecclesiasticus 5, 4)

  • Non est enim ei bene qui assiduus est in malis, et eleemosynas non danti: quoniam et Altissimus odio habet peccatores, et misertus est pœnitentibus. (Liber Ecclesiasticus 12, 3)

  • nam duplicia mala invenies in omnibus bonis quæcumque feceris illi, quoniam et Altissimus odio habet peccatores, et impiis reddet vindictam. (Liber Ecclesiasticus 12, 7)

  • Tenebræ circumdant me, et parietes cooperiunt me, et nemo circumspicit me: quem vereor? delictorum meorum non memorabitur Altissimus. (Liber Ecclesiasticus 23, 26)


“Uma Missa bem assistida em vida será mais útil à sua salvação do que tantas outras que mandarem celebrar por você após sua morte!” São Padre Pio de Pietrelcina