Gefunden 1400 Ergebnisse für: Album Filii Senaá
filii Saphatia, filii Hatil, filii Phochereth, qui erat ortus ex Sabaim filio Amon. (Liber Nehemiae 7, 59)
Omnes Nathinæi, et filii servorum Salomonis, trecenti nonaginta duo. (Liber Nehemiae 7, 60)
filii Dalaia, filii Tobia, filii Necoda, sexcenti quadraginta duo. (Liber Nehemiae 7, 62)
Et de sacerdotibus, filii Habia, filii Accos, filii Berzellai, qui accepit de filiabus Berzellai Galaaditis uxorem, et vocatus est nomine eorum. (Liber Nehemiae 7, 63)
Et venerat mensis septimus : filii autem Israël erant in civitatibus suis. Congregatusque est omnis populus quasi vir unus ad plateam quæ est ante portam aquarum : et dixerunt Esdræ scribæ ut afferret librum legis Moysi, quam præceperat Dominus Israëli. (Liber Nehemiae 8, 1)
Et invenerunt scriptum in lege præcepisse Dominum in manu Moysi ut habitent filii Israël in tabernaculis in die solemni, mense septimo : (Liber Nehemiae 8, 14)
Fecit ergo universa ecclesia eorum qui redierant de captivitate, tabernacula, et habitaverunt in tabernaculis : non enim fecerant a diebus Josue filii Nun taliter filii Israël usque ad diem illum. Et fuit lætitia magna nimis. (Liber Nehemiae 8, 17)
In die autem vigesimo quarto mensis hujus, convenerunt filii Israël in jejunio et in saccis, et humus super eos. (Liber Nehemiae 9, 1)
Et venerunt filii, et possederunt terram, et humiliasti coram eis habitatores terræ Chananæos, et dedisti eos in manu eorum, et reges eorum, et populos terræ, ut facerent eis sicut placebat illis. (Liber Nehemiae 9, 24)
Et reliqui de populo, sacerdotes, Levitæ, janitores, et cantores, Nathinæi, et omnes qui se separaverunt de populis terrarum ad legem Dei, uxores eorum, filii eorum, et filiæ eorum, (Liber Nehemiae 10, 28)
Ad gazophylacium enim deportabunt filii Israël, et filii Levi, primitias frumenti, vini, et olei : et ibi erunt vasa sanctificata, et sacerdotes, et cantores, et janitores, et ministri : et non dimittemus domum Dei nostri. (Liber Nehemiae 10, 39)
Hi sunt itaque principes provinciæ qui habitaverunt in Jerusalem, et in civitatibus Juda. Habitavit autem unusquisque in possessione sua, in urbibus suis, Israël, sacerdotes, Levitæ, Nathinæi, et filii servorum Salomonis. (Liber Nehemiae 11, 3)