Gefunden 403 Ergebnisse für: Że
Lætatus est autem in adventu eorum Ezechias, et ostendit eis domum aromatum, et aurum et argentum, et pigmenta varia, unguenta quoque, et domum vasorum suorum, et omnia quæ habere poterat in thesauris suis. Non fuit quod non monstraret eis Ezechias in domo sua, et in omni potestate sua. (Liber II Regum 20, 13)
Venit autem Isaias propheta ad regem Ezechiam, dixitque ei: Quid dixerunt viri isti? aut unde venerunt ad te? Cui ait Ezechias: De terra longinqua venerunt ad me, de Babylone. (Liber II Regum 20, 14)
At ille respondit: Quid viderunt in domo tua? Ait Ezechias: Omnia quæcumque sunt in domo mea, viderunt: nihil est quod non monstraverim eis in thesauris meis. (Liber II Regum 20, 15)
Dixit itaque Isaias Ezechiæ: Audi sermonem Domini: (Liber II Regum 20, 16)
Dixit Ezechias ad Isaiam: Bonus sermo Domini quem locutus es: sit pax et veritas in diebus meis. (Liber II Regum 20, 19)
Reliqua autem sermonum Ezechiæ, et omnis fortitudo ejus, et quomodo fecerit piscinam et aquæductum, et introduxerit aquas in civitatem, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda? (Liber II Regum 20, 20)
Dormivitque Ezechias cum patribus suis, et regnavit Manasses filius ejus pro eo. (Liber II Regum 20, 21)
Conversusque est, et ædificavit excelsa quæ dissipaverat Ezechias pater ejus: et erexit aras Baal, et fecit lucos sicut fecerat Achab rex Israël, et adoravit omnem militiam cæli, et coluit eam. (Liber II Regum 21, 3)
Viginti quinque annorum erat Joakim cum regnare cœpisset, et undecim annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Zebida filia Phadaia de Ruma. (Liber II Regum 23, 36)
Porro Hur genuit Uri, et Uri genuit Bezeleel. (Liber I Paralipomenon 2, 20)
Epha autem concubina Caleb peperit Haran, et Mosa, et Gezez. Porro Haran genuit Gezez. (Liber I Paralipomenon 2, 46)
procreavit Achaz patrem Ezechiæ, de quo natus est Manasses. (Liber I Paralipomenon 3, 13)