Gefunden 22502 Ergebnisse für: És
Sex calami egredientur de lateribus, tres ex uno latere, et tres ex altero. (Liber Exodus 25, 32)
Tres scyphi quasi in nucis modum per calamos singulos, sphærulaque simul, et lilium : et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero, sphærulaque simul et lilium. Hoc erit opus sex calamorum, qui producendi sunt de hastili : (Liber Exodus 25, 33)
Sphærulæ sub duobus calamis per tria loca, qui simul sex fiunt procedentes de hastili uno. (Liber Exodus 25, 35)
Facies et lucernas septem, et pones eas super candelabrum, ut luceant ex adverso. (Liber Exodus 25, 37)
Inspice, et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est. (Liber Exodus 25, 40)
Tabernaculum vero ita facies : decem cortinas de bysso retorta, et hyacintho, ac purpura, coccoque bis tincto, variatas opere plumario facies. (Liber Exodus 26, 1)
Ansulas hyacinthinas in lateribus ac summitatibus facies cortinarum, ut possint invicem copulari. (Liber Exodus 26, 4)
Facies et quinquaginta circulos aureos quibus cortinarum vela jungenda sunt, ut unum tabernaculum fiat. (Liber Exodus 26, 6)
Facies et saga cilicina undecim, ad operiendum tectum tabernaculi. (Liber Exodus 26, 7)
E quibus quinque junges seorsum, et sex sibi mutuo copulabis, ita ut sextum sagum in fronte tecti duplices. (Liber Exodus 26, 9)
Facies et quinquaginta ansas in ora sagi unius, ut conjungi cum altero queat, et quinquaginta ansas in ora sagi alterius, ut cum altero copuletur. (Liber Exodus 26, 10)
Facies et quinquaginta fibulas æneas quibus jungantur ansæ, ut unum ex omnibus operimentum fiat. (Liber Exodus 26, 11)