Gefunden 207 Ergebnisse für: vocavit ministerium
et vocavit pueros suos nobiles, qui secum erant nutriti a iuventute, et divisit illis regnum suum, cum adhuc viveret. (Liber I Maccabaeorum 1, 6)
Et vocavit omnes amicos suos et dixit illis: “Recessit somnus ab oculis meis, et concidi corde prae sollicitudine (Liber I Maccabaeorum 6, 10)
Et vocavit Philippum, unum de amicis suis, et praeposuit eum super universum regnum suum; (Liber I Maccabaeorum 6, 14)
Et cognovit Lysias quoniam mortuus est rex, et constituit regnare Antiochum filium eius pro eo, quem nutrivit adulescentiorem; et vocavit nomen eius Eupatorem. (Liber I Maccabaeorum 6, 17)
Et vocavit rex Iudaeos in auxilium, et convenerunt omnes simul ad eum et dispersi sunt per civitatem; et occiderunt in illa die centum milia hominum. (Liber I Maccabaeorum 11, 47)
Et misit illi vasa aurea et ministerium et dedit ei potestatem bibendi in auro et esse in purpura et habere fibulam auream. (Liber I Maccabaeorum 11, 58)
Et vocavit Simon duos filios seniores, Iudam et Ioannem, et ait illis: “Ego et fratres mei et domus patris mei expugnavimus hostes Israel ab adulescentia usque in hunc diem, et prosperatum est in manibus nostris liberare Israel saepius. (Liber I Maccabaeorum 16, 2)
Sed ad haec cum adulescens nequaquam intenderet, vocavit rex matrem et suadebat ei, ut adulescenti fieret suasor in salutem. (Liber II Maccabaeorum 7, 25)
Et vocavit Dominus, Deus exercituum, in die illa ad fletum et ad planctum, ad calvitium et ad cingendum saccum; (Liber Isaiae 22, 12)
Audite me, insulae, et attendite, populi de longe; Dominus ab utero vocavit me, de ventre matris meae recordatus est nominis mei; (Liber Isaiae 49, 1)
Quia ut mulierem derelictam et maerentem spiritu vocavit te Dominus, et uxorem ab adulescentia abiectam dixit Deus tuus. (Liber Isaiae 54, 6)
Cumque illuxisset in crastinum, eduxit Phassur Ieremiam de nervo; et dixit ad eum Ieremias: “Non Phassur vocavit Dominus nomen tuum sed Pavorem undique. (Liber Ieremiae 20, 3)