Gefunden 88 Ergebnisse für: verbis
Et omnes testimonium illi dabant et mirabantur in verbis gratiae, quae procedebant de ore ipsius, et dicebant: “Nonne hic filius est Ioseph?”. (Evangelium secundum Lucam 4, 22)
Si autem illius litteris non creditis, quomodo meis verbis credetis?”. (Evangelium secundum Ioannem 5, 47)
Aliis etiam verbis pluribus testificatus est et exhortabatur eos dicens: “Salvamini a generatione ista prava”. (Actus Apostolorum 2, 40)
et eruditus est Moyses in omni sapientia Aegyptiorum; et erat potens in verbis et in operibus suis. (Actus Apostolorum 7, 22)
Quoniam audivimus quia quidam ex nobis, quibus non mandavimus, exeuntes turbaverunt vos verbis evertentes animas vestras, (Actus Apostolorum 15, 24)
Misimus ergo Iudam et Silam, qui et ipsi verbis referent eadem. (Actus Apostolorum 15, 27)
et sermo meus et praedicatio mea non in persuasibilibus sapientiae verbis sed in ostensione Spiritus et virtutis, (Epistula I ad Corinthios 2, 4)
quae et loquimur non in doctis humanae sapientiae sed in doctis Spiritus verbis, spiritalibus spiritalia comparantes. (Epistula I ad Corinthios 2, 13)
Nemo vos decipiat inanibus verbis; propter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiae. (Epistula ad Ephesios 5, 6)
Itaque consolamini invicem in verbis istis. (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 18)
Haec proponens fratribus bonus eris minister Christi Iesu, enutritus verbis fidei et bonae doctrinae, quam assecutus es; (Epistula I ad Timotheum 4, 6)
Haec commone testificans coram Deo verbis non contendere: in nihil utile est, nisi ad subversionem audientium. (Epistula II ad Timotheum 2, 14)