Gefunden 1729 Ergebnisse für: venit a Domino
Numquid Domino est quidquam difficile? Revertar ad te hoc eodem tempore, et habebit Sara filium”. (Liber Genesis 18, 14)
Descendam et videbo utrum clamorem, qui venit ad me, opere compleverint an non; sciam”. (Liber Genesis 18, 21)
Converteruntque se inde viri et abierunt Sodomam; Abraham vero adhuc stabat coram Domino. (Liber Genesis 18, 22)
delebimus enim locum istum, eo quod increverit clamor contra eos coram Domino, qui misit nos, ut perdamus eam”. (Liber Genesis 19, 13)
Igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorram sulphur et ignem a Domino de caelo (Liber Genesis 19, 24)
Abraham autem consurgens mane venit ad locum, ubi steterat prius cum Domino, (Liber Genesis 19, 27)
Venit autem Deus ad Abimelech per somnium nocte et ait illi: “En morieris propter mulierem, quam tulisti; habet enim virum”. (Liber Genesis 20, 3)
“Domine,Deus domini mei Abraham, occurre obsecro mihi hodie et fac misericordiam cum domino meo Abraham. (Liber Genesis 24, 12)
Igitur puella, cui ego dixero: "Inclina hydriam tuam, ut bibam", et illa responderit: "Bibe, quin et camelis tuis dabo potum", ipsa est, quam praeparasti servo tuo Isaac, et per hoc intellegam quod feceris misericordiam cum domino meo”. (Liber Genesis 24, 14)
dicens: “Benedictus Dominus, Deus domini mei Abraham, qui non abstulit misericordiam et veritatem suam a domino meo et recto itinere me perduxit in domum fratris domini mei”. (Liber Genesis 24, 27)
Cumque vidisset anulum in naribus et armillas in manibus sororis suae et audisset cuncta verba referentis: “Haec locutus est mihi homo”, venit ad virum, qui stabat iuxta camelos et prope fontem aquae; (Liber Genesis 24, 30)
et Dominus benedixit domino meo valde, magnificatusque est; et dedit ei oves et boves, argentum et aurum, servos et ancillas, camelos et asinos. (Liber Genesis 24, 35)