Gefunden 631 Ergebnisse für: vel

  • Posuit et velum in introitu habitaculi (Liber Exodus 40, 28)

  • Erexit et atrium per gyrum habitaculi et altaris, ducto in introitu eius velo. Sic complevit opus. (Liber Exodus 40, 33)

  • cumque intinxerit digitum in sanguinem, asperget eo septies coram Domino contra velum sanctuarii; (Liber Leviticus 4, 6)

  • tincto digito aspergens septies contra velum; (Liber Leviticus 4, 17)

  • vel si anima tetigerit aliquid immundum, sive cadaver bestiae sit aut iumenti vel reptilis, et absconditum fuerit ab eo, ipse immundus et reus erit; (Liber Leviticus 5, 2)

  • aut si anima temere iuraverit et protulerit labiis suis, ut vel male quid faceret vel bene iuxta omnia, quae homines temere iurant, absconditumque fuerit ab eo, sed ipse postea intellexerit, delicto subiacebit; (Liber Leviticus 5, 4)

  • Sin autem non potuerit offerre pecus, offerat ut sacrificium pro delicto duos turtures vel duos pullos columbarum Domino: unum in sacrificium pro peccato et alterum in holocaustum; (Liber Leviticus 5, 7)

  • “Anima, quae peccaverit et, contempto Domino, negaverit proximo suo depositum, quod fidei eius creditum fuerat, vel vi aliquid extorserit aut calumniam fecerit, (Liber Leviticus 5, 21)

  • si quis sic peccaverit et deliquerit, reddet omnia, quae per rapinam vel calumniam abstulerit vel deposita retinuerit vel perdita invenerit (Liber Leviticus 5, 23)

  • vel de quibus peierarit, et restituet integra et quintam insuper addet partem domino, cui damnum intulerat, in die sacrificii pro delicto. (Liber Leviticus 5, 24)

  • et omne sacrificium similae, quod coquitur in clibano, et, quidquid in frixorio vel in sartagine praeparatur, eius erit sacerdotis, a quo offertur; (Liber Leviticus 7, 9)

  • Si voto vel sponte quisquam obtulerit hostiam, eadem similiter edetur die; sed et si quid in crastinum remanserit, vesci licitum est; (Liber Leviticus 7, 16)


“Pode-se manter a paz de espírito mesmo no meio das tempestades da vida”. São Padre Pio de Pietrelcina