Gefunden 181 Ergebnisse für: tres
Et tulit magister satellitum Saraiam sacerdotem primum et Sophoniam sacerdotem secundum et tres custodes vestibuli. (Liber Ieremiae 52, 24)
Iste est populus, quem transtulit Nabuchodonosor: in anno septimo, Iudaeos tria millia et viginti tres; (Liber Ieremiae 52, 28)
et si fuerint tres viri isti in medio eius, Noe, Danel et Iob, ipsi iustitia sua liberabunt animas suas, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 14, 14)
tres viri isti si fuerint in ea, vivo ego, dicit Dominus Deus, quia nec filios nec filias liberabunt, sed ipsi soli liberabuntur, terra autem desolabitur. (Prophetia Ezechielis 14, 16)
et tres viri isti fuerint in medio eius, vivo ego, dicit Dominus Deus, non liberabunt filios neque filias, sed ipsi soli liberabuntur. (Prophetia Ezechielis 14, 18)
portae civitatis in nominibus tribuum Israel: portae tres a septentrione, porta Ruben una, porta Iudae una, porta Levi una. (Prophetia Ezechielis 48, 31)
Et ad plagam orientalem quingentorum et quattuor milium, portae tres: porta Ioseph una, porta Beniamin una, porta Dan una. (Prophetia Ezechielis 48, 32)
Et ad plagam meridianam, cuius mensura quingenti et quattuor milia, portae tres: porta Simeonis una, porta Issachar una, porta Zabulon una. (Prophetia Ezechielis 48, 33)
Et ad plagam occidentalem quingentorum et quattuor milium, portae tres: porta Gad una, porta Aser una, porta Nephthali una. (Prophetia Ezechielis 48, 34)
Viri autem tres, Sedrac, Misac et Abdenago, ceciderunt in medio camino ignis ardentis colligati. (Quae sequuntur in Hebraeis voluminibus non repperi). (Prophetia Danielis 3, 23)
Tunc hi tres, quasi ex uno ore, laudabant et glorificabant et benedicebant Deo in fornace dicentes: (Prophetia Danielis 3, 51)
(24) Tunc Nabuchodonosor rex obstupuit et surrexit propere; respondens ait optimatibus suis: “Nonne tres viros misimus in medium ignis compeditos?”. Qui respondentes dixerunt regi: “Vere, rex”. (Prophetia Danielis 3, 91)