Gefunden 62 Ergebnisse für: totum

  • et operient rursum velamine pellium delphini extendentque desuper pallium totum hyacinthinum et inducent vectes. (Liber Numeri 4, 6)

  • Dixit ergo Balac: “Veni mecum in alterum locum, unde partem Israel videas et totum videre non possis; inde maledicito ei”. (Liber Numeri 23, 13)

  • et ad totum populum sic locutus est: “Haec dicit Dominus, Deus Israel: Trans fluvium habitaverunt patres vestri ab initio, Thare pater Abraham et Nachor, servieruntque diis alienis. (Liber Iosue 24, 2)

  • Tunc aperiens ei totum cor suum dixit ad eam: “Novacula numquam ascendit super caput meum, quia nazaraeus consecratus Deo sum de utero matris meae; si rasum fuerit caput meum, recedet a me fortitudo mea, et deficiam eroque ut ceteri homines”. (Liber Iudicum 16, 17)

  • Videns illa quod confessus ei esset omnem animum suum, misit ad principes Philisthinorum atque mandavit: “Ascendite adhuc semel, quia nunc mihi aperuit totum cor suum”. Qui ascenderunt, assumpta pecunia, quam promiserant. (Liber Iudicum 16, 18)

  • Nihilque erat in templo, quod non auro tegeretur; sed et totum altare Dabir texit auro. (Liber I Regum 6, 22)

  • Nec totum regnum auferam, sed tribum unam dabo filio tuo propter David servum meum et Ierusalem, quam elegi”. (Liber I Regum 11, 13)

  • Domum quoque maiorem texit tabulis ligneis abiegnis et laminas auri obryzi affixit per totum; scalpsitque in eis palmas et quasi catenulas se invicem complectentes. (Liber II Paralipomenon 3, 5)

  • Et firmatum est totum opus Salomonis ex eo die, quo fundavit domum Domini, usque in diem, quo perfecit eam. (Liber II Paralipomenon 8, 16)

  • Iosaphat autem timore perterritus totum se contulit ad rogandum Dominum et praedicavit ieiunium universo Iudae. (Liber II Paralipomenon 20, 3)

  • Quod cum vidisset Ezechias, venisse scilicet Sennacherib et totum belli impetum verti contra Ierusalem, (Liber II Paralipomenon 32, 2)

  • Manus tuae fecerunt me et plasmaverunt me totum in circuitu; et sic repente praecipitas me? (Liber Iob 10, 8)


“É preciso amar, amar e nada mais”. São Padre Pio de Pietrelcina