Gefunden 6 Ergebnisse für: tolletur

  • Anima audax perdet dominum suum; et tolletur de numero anima eius, et extolletur in exemplum maius. (Liber Ecclesiasticus 19, 3)

  • Conteram Assyrium in terra mea et in montibus meis conculcabo eum; et auferetur ab eis iugum eius, et onus illius ab umero eorum tolletur”. (Liber Isaiae 14, 25)

  • Numquid tolletur a forti praeda, aut, quod captum fuerit, a robusto salvari poterit? (Liber Isaiae 49, 24)

  • Quia haec dicit Dominus: “Equidem et captivus a forti tolletur, et, quod ablatum fuerit a robusto, salvabitur; cum his, qui contendebant tecum, ego contendam et filios tuos ego salvabo. (Liber Isaiae 49, 25)

  • Numquid tolletur de ea lignum, ut fiat opus, aut fabricabitur de ea paxillus, ut dependeat in eo quodcumque vas? (Prophetia Ezechielis 15, 3)

  • Et tolletur multitudo, et exaltabitur cor eius, et deiciet multa milia, sed non praevalebit. (Prophetia Danielis 11, 12)


Jesus lhe quer bem, da maneira que só Ele sabe amar.” São Padre Pio de Pietrelcina