Gefunden 55 Ergebnisse für: stabat

  • Et mane consurgens Absalom stabat iuxta viam portae; et omnem virum, qui habebat negotium, ut veniret ad regis iudicium, vocabat Absalom ad se et dicebat: “De qua civitate es tu?”. Qui respondens aiebat: “Ex una tribu Israel ego sum servus tuus”. (Liber II Samuelis 15, 2)

  • Et stabat super duodecim boves, e quibus tres respiciebant ad aquilonem et tres ad occidentem et tres ad meridiem et tres ad orientem, et mare super eos desuper erat; quorum posteriora universa intrinsecus latitabant. (Liber I Regum 7, 25)

  • Convertitque rex faciem suam et benedixit omni ecclesiae Israel; omnis enim ecclesia Israel stabat. (Liber I Regum 8, 14)

  • et, cum abisset, invenit eum leo in via et occidit, et erat cadaver eius proiectum in itinere; asinus autem stabat iuxta illum, et leo stabat iuxta cadaver. (Liber I Regum 13, 24)

  • Aggravatum est ergo proelium in die illa; et rex Israel stabat in curru suo contra Syros et mortuus est vespere: fluebat autem sanguis plagae in sinum currus. (Liber I Regum 22, 35)

  • Igitur speculator, qui stabat super turrim Iezrahel, vidit globum Iehu venientis et ait: “Video ego globum”. Dixitque Ioram: “Tolle equitem et mitte in occursum eorum, et dicat vadens: “Rectene sunt omnia?””. (Liber II Regum 9, 17)

  • Et frater eius Asaph, qui stabat a dextris eius, Asaph filius Barachiae filii Samaa (Liber I Paralipomenon 6, 24)

  • Misit quoque Deus angelum in Ierusalem, ut percuteret eam. Cumque percuteretur, vidit Dominus et misertus est super magnitudinem mali et imperavit angelo, qui percutiebat: “Sufficit, iam cesset manus tua”. Porro angelus Domini stabat iuxta aream Ornan Iebusaei. (Liber I Paralipomenon 21, 15)

  • Et convertit rex faciem suam et benedixit universae multitudini Israel — nam omnis turba stabat intenta — et ait: (Liber II Paralipomenon 6, 3)

  • Sacerdotes autem stabant in officiis suis et Levitae in organis carminum Domini, quae fecit David rex ad laudandum Dominum: “Quoniam in aeternum misericordia eius”, hymnos David canentes per manus suas. Porro sacerdotes canebant tubis ante eos, cunctusque Israel stabat. (Liber II Paralipomenon 7, 6)

  • Et aggravata est pugna in die illo; porro rex Israel stabat in curru suo contra Syros usque ad vesperam et mortuus est occidente sole. (Liber II Paralipomenon 18, 34)

  • Omnis vero Iuda stabat coram Domino cum parvulis et uxoribus et liberis suis. (Liber II Paralipomenon 20, 13)


“Temos muita facilidade para pedir, mas não para agradecer”. São Padre Pio de Pietrelcina