Gefunden 49 Ergebnisse für: spolia
et persecutus est eos usque ad portam Ptolemaidis, et ceciderunt de gentibus fere tria milia virorum, et accepit spolia eorum. (Liber I Maccabaeorum 5, 22)
Et convertit Iudas et exercitus eius viam in desertum Bosora repente et occupavit civitatem et occidit omnem masculum in ore gladii et accepit omnia spolia eorum et succendit eam igne; (Liber I Maccabaeorum 5, 28)
Et divertit Iudas in Maspha et expugnavit et cepit eam. Et occidit omnem masculinum eius et sumpsit spolia eius et succendit eam igne. (Liber I Maccabaeorum 5, 35)
Et peremit omnem masculinum in ore gladii et eradicavit eam et accepit spolia eius et transivit per civitatem super interfectos. (Liber I Maccabaeorum 5, 51)
Et acceperunt spolia eorum et praedam et caput Nicanoris amputaverunt et dexteram eius, quam extenderat superbe, et attulerunt et suspenderunt contra Ierusalem. (Liber I Maccabaeorum 7, 47)
Et surrexerunt ad eos ex insidiis et occiderunt eos, et ceciderunt vulnerati multi; et residui fugerunt in montes, et acceperunt omnia spolia eorum. (Liber I Maccabaeorum 9, 40)
Et succendit Ionathas Azotum et civitates, quae erant in circuitu eius, et accepit spolia eorum et templum Dagon et omnes, qui fugerunt in illud, succendit igne. (Liber I Maccabaeorum 10, 84)
Et reversus est Ionathas in Ierusalem cum suis habentibus spolia multa. (Liber I Maccabaeorum 10, 87)
Et succenderunt civitatem et ceperunt spolia multa in die illa et liberaverunt regem. (Liber I Maccabaeorum 11, 48)
Et proiecerunt arma sua et fecerunt pacem; et glorificati sunt Iudaei in conspectu regis et in conspectu omnium, qui erant in regno eius, et nominati sunt in regno et regressi sunt in Ierusalem habentes spolia multa. (Liber I Maccabaeorum 11, 51)
Et divertit Ionathas ad Arabas, qui vocantur Zabadaei, et percussit eos et accepit spolia eorum. (Liber I Maccabaeorum 12, 31)
Et cum arma eorum diligenter collegissent, omnia composuerunt in locis opportunis; residua vero spolia Hierosolymam detulerunt. (Liber II Maccabaeorum 8, 31)