Gefunden 70 Ergebnisse für: singuli
Et cum venissent, qui circa undecimam horam venerant, acceperunt singuli denarium. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 9)
Venientes autem primi arbitrati sunt quod plus essent accepturi; acceperunt autem et ipsi singuli denarium. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 10)
Et contristati valde, coeperunt singuli dicere ei: “Numquid ego sum, Domine?”. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 22)
Et ibant omnes, ut profiterentur, singuli in suam civitatem. (Evangelium secundum Lucam 2, 3)
Discipuli autem, prout quis habebat, proposuerunt singuli eorum in ministerium mittere habitantibus in Iudaea fratribus; (Actus Apostolorum 11, 29)
ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra. (Epistula ad Romanos 12, 5)
Verumtamen et vos singuli unusquisque suam uxorem sicut seipsum diligat; uxor autem timeat virum. (Epistula ad Ephesios 5, 33)
non, quae sua sunt, singuli considerantes, sed et ea, quae aliorum. (Epistula ad Philippenses 2, 4)
Et cum accepisset librum, quattuor animalia et viginti quattuor seniores ceciderunt coram Agno, habentes singuli citharas et phialas aureas plenas incensorum, quae sunt orationes sanctorum. (Apocalypsis Ioannis 5, 8)
Et dedit mare mortuos, qui in eo erant, et mors et infernus dederunt mortuos, qui in ipsis erant; et iudicati sunt singuli secundum opera ipsorum. (Apocalypsis Ioannis 20, 13)