Gefunden 21 Ergebnisse für: sexus

  • De primogenitis, quae nascuntur in armentis et ovibus tuis, quidquid sexus est masculini, sanctificabis Domino Deo tuo; non operaberis in primogenito bovis et non tondebis primogenita ovium. (Liber Deuteronomii 15, 19)

  • Domus autem plena erat virorum ac mulierum; et erant ibi omnes principes Philisthinorum, ac de tecto circiter tria milia utriusque sexus spectabant ludentem Samson. (Liber Iudicum 16, 27)

  • Haec faciat Deus inimicis David et haec addat, si reliquero de omnibus, quae ad eum pertinent, usque mane quidquid masculini sexus”. (Liber I Samuelis 25, 22)

  • Alioquin, vivit Dominus, Deus Israel, qui prohibuit me malum facere tibi, nisi cito venisses in occursum mihi, non remansisset Nabal usque ad lucem matutinam quidquid masculini sexus”. (Liber I Samuelis 25, 34)

  • idcirco ecce ego inducam mala super domum Ieroboam et percutiam de Ieroboam quidquid masculini sexus, impuberem et puberem in Israel; et mundabo reliquias domus Ieroboam, sicut mundari solet fimus usque ad purum. (Liber I Regum 14, 10)

  • Cumque regnasset et sedisset super solium eius, percussit omnem domum Baasa et non dereliquit ex eo quidquid masculini sexus et propinquos et amicos eius. (Liber I Regum 16, 11)

  • Ecce ego inducam super te malum et demetam posteriora tua et interficiam de Achab quidquid masculini sexus sive impuberem sive puberem in Israel. (Liber I Regum 21, 21)

  • Perdamque omnem domum Achab et interficiam de Achab quidquid masculini sexus et impuberem et puberem in Israel. (Liber II Regum 9, 8)

  • Et recensita erat universa familia omnis turmae, tam pro uxoribus quam liberis eorum utriusque sexus, quia in fidelitate servitii ipsorum sanctificati erant omnes. (Liber II Paralipomenon 31, 18)


“A caridade é o metro com o qual o Senhor nos julgará.” São Padre Pio de Pietrelcina