Gefunden 213 Ergebnisse für: servi Dei
Nunc ergo exaudi, Deus noster, orationem servi tui et preces eius et ostende faciem tuam super sanctuarium tuum, quod desertum est, propter temetipsum. (Prophetia Danielis 9, 17)
Postquam autem senes locuti sunt sermones suos, erubuerunt servi vehementer, quia numquam dictus fuerat sermo huiuscemodi de Susanna. Et factum est die crastina, (Prophetia Danielis 13, 27)
Mementote legis Moysi servi mei, cui mandavi in Horeb ad omnem Israel praecepta et iudicia. (Prophetia Malachiae 3, 22)
Accedentes autem servi patris familias dixerunt ei: “Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo? Unde ergo habet zizania?”. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 27)
Et ait illis: “Inimicus homo hoc fecit”. Servi autem dicunt ei: “Vis, imus et colligimus ea?”. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 28)
Misertus autem dominus servi illius dimisit eum et debitum dimisit ei. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 27)
Et egressi servi illi in vias, congregaverunt omnes, quos invenerunt, malos et bonos; et impletae sunt nuptiae discumbentium. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 10)
veniet dominus servi illius in die, qua non sperat, et in hora, qua ignorat, (Evangelium secundum Matthaeum 24, 50)
Beati, servi illi, quos, cum venerit dominus, invenerit vigilantes. Amen dico vobis, quod praecinget se et faciet illos discumbere et transiens ministrabit illis. (Evangelium secundum Lucam 12, 37)
veniet dominus servi illius in die, qua non sperat, et hora, qua nescit, et dividet eum partemque eius cum infidelibus ponet. (Evangelium secundum Lucam 12, 46)
Sic et vos, cum feceritis omnia, quae praecepta sunt vobis, dicite: “Servi inutiles sumus; quod debuimus facere, fecimus””. (Evangelium secundum Lucam 17, 10)
Iam autem eo descendente, servi eius occurrerunt ei dicentes quia puer eius vivit. (Evangelium secundum Ioannem 4, 51)