Gefunden 159 Ergebnisse für: semen

  • Et scietur in gentibus semen eorum, et germen eorum in medio populorum; omnes, qui viderint eos, cognoscent illos, quia isti sunt semen, cui benedixit Dominus. (Liber Isaiae 61, 9)

  • Sicut enim terra profert germen suum, et sicut hortus semen suum germinat, sic Dominus Deus germinabit iustitiam et laudem coram universis gentibus. (Liber Isaiae 61, 11)

  • Et educam de Iacob semen et de Iuda possidentem montes meos; et hereditabunt terram electi mei, et servi mei habitabunt ibi. (Liber Isaiae 65, 9)

  • Non laborabunt frustra neque generabunt in interitum repentinum, quia semen benedictorum erunt Domini, et nepotes eorum cum eis. (Liber Isaiae 65, 23)

  • Quia sicut caeli novi et terra nova, quae ego faciam, stabunt coram me, dicit Dominus, sic stabit semen vestrum et nomen vestrum. (Liber Isaiae 66, 22)

  • Ego autem plantavi te vineam electam, omne semen verum; quomodo ergo conversa es in palmites vineae alienae? (Liber Ieremiae 2, 21)

  • et proiciam vos a facie mea, sicut proieci omnes fratres vestros, universum semen Ephraim. (Liber Ieremiae 7, 15)

  • Numquid vas despectum et contritum, vir iste Iechonias? Numquid vas absque omni voluptate? Quare abiecti sunt, ipse et semen eius, et proiecti in terram, quam ignoraverunt? (Liber Ieremiae 22, 28)

  • sed: “Vivit Dominus, qui eduxit et adduxit semen domus Israel de terra aquilonis et de cunctis terris!”, ad quas eieceram eos; et habitabunt in terra sua”. (Liber Ieremiae 23, 8)

  • idcirco haec dicit Dominus: Ecce ego visitabo super Semeiam Nehelamiten et super semen eius; non erit ei vir sedens in medio populi huius, et non videbit bonum, quod ego faciam populo meo, ait Dominus, quia praevaricationem locutus est adversus Dominum”. (Liber Ieremiae 29, 32)

  • Tu ergo ne timeas, serve meus Iacob, ait Dominus, neque paveas, Israel, quia ecce ego salvabo te de terra longinqua et semen tuum de terra captivitatis eorum; et revertetur Iacob et quiescet et securus erit, et non erit quem formidet; (Liber Ieremiae 30, 10)

  • “Si defecerint leges istae coram me, dicit Dominus, tunc et semen Israel deficiet, ut non sit gens coram me cunctis diebus”. (Liber Ieremiae 31, 36)


“O bem dura eternamente.” São Padre Pio de Pietrelcina