Gefunden 35 Ergebnisse für: scriptura
Dicit enim Scriptura pharaoni: “In hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam, et ut annuntietur nomen meum in universa terra”. (Epistula ad Romanos 9, 17)
Dicit enim Scriptura: “Omnis, qui credit in illo, non confundetur”. (Epistula ad Romanos 10, 11)
Non reppulit Deus plebem suam, quam praescivit. An nescitis in Elia quid dicit Scriptura? Quemadmodum interpellat Deum adversus Israel: (Epistula ad Romanos 11, 2)
Providens autem Scriptura, quia ex fide iustificat gentes Deus, praenuntiavit Abrahae: “Benedicentur in te omnes gentes”. (Epistula ad Galatas 3, 8)
Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus. (Epistula ad Galatas 3, 22)
Sed quid dicit Scriptura? “Eice ancillam et filium eius; non enim heres erit filius ancillae cum filio liberae”. (Epistula ad Galatas 4, 30)
dicit enim Scriptura: “Non infrenabis os bovi trituranti” et: “Dignus operarius mercede sua”. (Epistula I ad Timotheum 5, 18)
Omnis Scriptura divinitus inspirata est et utilis ad docendum, ad arguendum, ad corrigendum, ad erudiendum in iustitia, (Epistula II ad Timotheum 3, 16)
et suppleta est Scriptura dicens: “Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad iustitiam”, et amicus Dei appellatus est. (Epistula Iacobi 2, 23)
Aut putatis quia inaniter Scriptura dicat: “Ad invidiam concupiscit Spiritus, qui inhabitat in nobis?”. (Epistula Iacobi 4, 5)
Propter quod continet Scriptura: “Ecce pono in Sion lapidem angularem, electum, pretiosum; et, qui credit in eo, non confundetur”. (Epistula I Petri 2, 6)