Gefunden 120 Ergebnisse für: scriptum
dicens illis: “Scriptum est: “Et erit domus mea domus orationis”. Vos autem fecistis illam speluncam latronum”. (Evangelium secundum Lucam 19, 46)
Ille autem aspiciens eos ait: “Quid est ergo hoc, quod scriptum est: “Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli”? (Evangelium secundum Lucam 20, 17)
Dico enim vobis: Hoc, quod scriptum est, oportet impleri in me, illud: “Cum iniustis deputatus est”. Etenim ea, quae sunt de me, adimpletionem habent”. (Evangelium secundum Lucam 22, 37)
Et dixit eis: “Sic scriptum est, Christum pati et resurgere a mortuis die tertia, (Evangelium secundum Lucam 24, 46)
Recordati sunt discipuli eius quia scriptum est: “Zelus domus tuae comedit me”. (Evangelium secundum Ioannem 2, 17)
Patres nostri manna manducaverunt in deserto, sicut scriptum est: “Panem de caelo dedit eis manducare””. (Evangelium secundum Ioannem 6, 31)
Est scriptum in Prophetis: “Et erunt omnes docibiles Dei “. Omnis, qui audivit a Patre et didicit, venit ad me. (Evangelium secundum Ioannem 6, 45)
Sed et in lege vestra scriptum est, quia duorum hominum testimonium verum est. (Evangelium secundum Ioannem 8, 17)
Respondit eis Iesus: “Nonne scriptum est in lege vestra: “Ego dixi: Dii estis?”. (Evangelium secundum Ioannem 10, 34)
Invenit autem Iesus asellum et sedit super eum, sicut scriptum est: (Evangelium secundum Ioannem 12, 14)
Scripsit autem et titulum Pilatus et posuit super crucem; erat autem scriptum: “Iesus Nazarenus Rex Iudaeorum”. (Evangelium secundum Ioannem 19, 19)
Hunc ergo titulum multi legerunt Iudaeorum, quia prope civitatem erat locus, ubi crucifixus est Iesus; et erat scriptum Hebraice, Latine, Graece. (Evangelium secundum Ioannem 19, 20)