Gefunden 85 Ergebnisse für: praesidium potens

  • et plenissime sciens quia, quod promisit, potens est et facere. (Epistula ad Romanos 4, 21)

  • Sed et illi, si non permanserint in incredulitate, inserentur; potens est enim Deus iterum inserere illos! (Epistula ad Romanos 11, 23)

  • Tu quis es, qui iudices alienum servum? Suo domino stat aut cadit; stabit autem, potens est enim Dominus statuere illum. (Epistula ad Romanos 14, 4)

  • Ei autem, qui potens est vos confirmare iuxta evangelium meum et praedicationem Iesu Christi secundum revelationem mysterii temporibus aeternis taciti, (Epistula ad Romanos 16, 24)

  • Potens est autem Deus omnem gratiam abundare facere in vobis, ut, in omnibus semper omnem sufficientiam habentes, abundetis in omne opus bonum, (Epistula II ad Corinthios 9, 8)

  • Propter quod placeo mihi in infirmitatibus, in contumeliis, in necessitatibus, in persecutionibus et in angustiis, pro Christo; cum enim infirmor, tunc potens sum. (Epistula II ad Corinthios 12, 10)

  • quoniam experimentum quaeritis eius, qui in me loquitur, Christi, qui in vos non infirmatur, sed potens est in vobis. (Epistula II ad Corinthios 13, 3)

  • Ei autem, qui potens est supra omnia facere superabundanter quam petimus aut intellegimus, secundum virtutem, quae operatur in nobis, (Epistula ad Ephesios 3, 20)

  • quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens, Rex regnantium et Dominus dominantium, (Epistula I ad Timotheum 6, 15)

  • Ob quam causam etiam haec patior, sed non confundor; scio enim, cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem. (Epistula II ad Timotheum 1, 12)

  • amplectentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem, ut potens sit et exhortari in doctrina sana et eos, qui contradicunt, arguere. (Epistula ad Titum 1, 9)

  • arbitratus quia et a mortuis suscitare potens est Deus; unde eum et in parabola reportavit. (Epistula ad Hebraeos 11, 19)


“Tente percorrer com toda a simplicidade o caminho de Nosso Senhor e não se aflija inutilmente.” São Padre Pio de Pietrelcina