Gefunden 181 Ergebnisse für: postquam

  • Postquam autem obiit Ioiada, ingressi sunt principes Iudae et adoraverunt regem, qui delinitus obsequiis eorum acquievit eis. (Liber II Paralipomenon 24, 17)

  • Vixit autem Amasias filius Ioas rex Iudae, postquam mortuus est Ioas filius Ioachaz rex Israel, quindecim annis. (Liber II Paralipomenon 25, 25)

  • Qui postquam recessit a Domino, tetenderunt ei insidias in Ierusalem; cumque fugisset Lachis, miserunt post eum in Lachis et interfecerunt eum ibi. (Liber II Paralipomenon 25, 27)

  • Ipse reaedificavit Ailath et restituit eam dicioni Iudae, postquam dormivit rex cum patribus suis. (Liber II Paralipomenon 26, 2)

  • Quae postquam gesta sunt, misit Sennacherib rex Assyriorum servos suos Ierusalem — ipse enim cum universo exercitu obsidebat Lachis — ad Ezechiam regem Iudae et ad omnem populum, qui erat in urbe, dicens: (Liber II Paralipomenon 32, 9)

  • Qui, postquam coangustatus est, oravit Dominum Deum suum et egit paenitentiam valde coram Deo patrum suorum. (Liber II Paralipomenon 33, 12)

  • Postquam instauraverat Iosias templum, ascendit Nechao rex Aegypti ad pugnandum in Charchamis iuxta Euphraten. Et processit in occursum eius Iosias. (Liber II Paralipomenon 35, 20)

  • Postquam autem ad iracundiam provocaverunt patres nostri Deum caeli, tradidit eos in manus Nabuchodonosor regis Babylonis Chaldaei, qui domum hanc destruxit et populum eius transtulit in Babylonem. (Liber Esdrae 5, 12)

  • Postquam autem haec completa sunt, accesserunt ad me princi pes dicentes: “Non est separatus populus Israel, sacerdotes et Levitae a populis terrarum et abominationibus eorum, Chananaei videlicet et Hetthaei et Pherezaei et Iebusaei et Ammonitarum et Moabitarum et Aegyptiorum et Amorraeorum. (Liber Esdrae 9, 1)

  • Postquam autem aedificatus est murus, et posui valvas et recen sui ianitores et cantores et Levitas, (Liber Nehemiae 7, 1)

  • Et, postquam vir factus sum, accepi uxorem Annam ex semine patriae nostrae et genui ex illa filium et vocavi nomen eius Thobiam. (Liber Thobis 1, 9)

  • Et, postquam in captivitatem deveni ad Assyrios, cum captivus morarer, ibam in Nineven; et omnes fratres mei et, qui de genere meo erant, manducabant de panibus gentium, (Liber Thobis 1, 10)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.”(Pe Pio) São Padre Pio de Pietrelcina