Gefunden 181 Ergebnisse für: postquam

  • dixitque ad pueros suos: “Exspectate hic cum asino. Ego et puer illuc usque properantes, postquam adoraverimus, revertemur ad vos”. (Liber Genesis 22, 5)

  • Postquam ergo biberunt cameli, protulit vir anulum aureum pondo dimidii sicli pro naribus et duas armillas pro manibus eius pondo siclorum decem; (Liber Genesis 24, 22)

  • respondit: “Vere os meum es et caro mea!”. Et, postquam Iacob habitavit apud eum per dies mensis unius, (Liber Genesis 29, 14)

  • Postquam autem audivit verba filiorum Laban dicen tium: “Tulit Iacob omnia, quae fuerunt patris nostri, et de patris nostri facultate acquisivit has divitias”, (Liber Genesis 31, 1)

  • Postquam enim conceptus gregis tempus advenerat, levavi oculos meos et vidi in somnis ascendentes mares super feminas, striatos et varios et respersos. (Liber Genesis 31, 10)

  • Apparuit iterum Deus Iacob, postquam reversus est de Paddanaram, benedixitque ei (Liber Genesis 35, 9)

  • Invenitque loseph gratiam coram domino suo et ministrabat ei. Et factum est, postquam praeposuit eum domui suae et omnia, quae possidebat, tradidit in manum eius, (Liber Genesis 39, 4)

  • In diebus illis, postquam creverat, Moyses egressus est ad fratres suos; viditque afflictionem eorum et virum Aegyptium percutientem quendam de Hebraeis fratribus suis. (Liber Exodus 2, 11)

  • Et dimisit eum, postquam dixerat: “Sponsus sanguinum”, ob circumcisionem. (Liber Exodus 4, 26)

  • Impletique sunt septem dies, postquam percussit Dominus fluvium. (Liber Exodus 7, 25)

  • Profectique sunt de Elim, et venit omnis congregatio filio rum Israel in desertum Sin, quod est inter Elim et Sinai, quinto decimo die mensis secundi postquam egressi sunt de terra Aegypti. (Liber Exodus 16, 1)

  • et impones eis mitras; eruntque sacerdotes mihi iure perpetuo. Postquam impleveris manus Aaron et filiorum eius, (Liber Exodus 29, 9)


“A cada vitória sobre o pecado corresponde um grau de glória eterna”. São Padre Pio de Pietrelcina