Gefunden 39 Ergebnisse für: petra

  • Apprehensosque duos principes Madian Oreb et Zeb interfecit Oreb in Petra Oreb, Zeb vero in Torculari Zeb; et persecuti sunt Madian capita Oreb et Zeb portantes ad Gedeon trans fluenta Iordanis. (Liber Iudicum 7, 25)

  • Dixerunt: “Non te occidemus, sed vinctum trademus”. Ligaveruntque eum duobus novis funibus et tulerunt de petra Etam. (Liber Iudicum 15, 13)

  • Remanserunt itaque, qui evadere potuerant et fugere in solitudinem, sescenti viri; sederuntque in petra Remmon mensibus quattuor. (Liber Iudicum 20, 47)

  • Misitque coetus nuntios ad filios Beniamin, qui erant in petra Remmon, et dederunt eis pacem. (Liber Iudicum 21, 13)

  • et ait: “Dominus petra mea et arx mea et salvator meus; (Liber II Samuelis 22, 2)

  • Vivit Dominus, et benedicta petra mea, et exaltetur Deus, petra salutis meae. (Liber II Samuelis 22, 47)

  • Locutus est Deus Israel, mihi dixit Petra Israel: “Dominator hominum iustus, dominator in timore Dei (Liber II Samuelis 23, 3)

  • Panem quoque de caelo dedisti eis in fame eorum et aquam de petra eduxisti eis in siti eorum; et dixisti eis, ut ingrederentur et possiderent terram, super quam levasti manum tuam, ut traderes eis. (Liber Nehemiae 9, 15)

  • quando lavabam pedes meos lacte, et petra fundebat mihi rivos olei. (Liber Iob 29, 6)

  • Quoniam occultabit me in tentorio suo in die malorum. Abscondet me in abscondito tabernaculi sui, in petra exaltabit me. (Liber Psalmorum 27, 5)

  • Et eduxit rivulos de petra et deduxit tamquam flumina aquas. (Liber Psalmorum 78, 16)

  • et cibarem eos ex adipe frumenti et de petra melle saturarem eos”. (Liber Psalmorum 81, 17)


“Se precisamos ter paciência para suportar os defeitos dos outros, quanto mais ainda precisamos para tolerar nossos próprios defeitos!” São Padre Pio de Pietrelcina