Gefunden 9834 Ergebnisse für: per
videntes filii Dei filias hominum quod essent pulchrae, acceperunt sibi uxores ex omnibus, quas elegerant. (Liber Genesis 6, 2)
Dixitque Deus: “Non permanebit spiritus meus in homine in aeternum, quia caro est; eruntque dies illius centum viginti annorum”. (Liber Genesis 6, 3)
Gigantes erant super terram in diebus illis et etiam postquam ingressi sunt filii Dei ad filias hominum, illaeque eis genuerunt: isti sunt potentes a saeculo viri famosi. (Liber Genesis 6, 4)
Hae sunt generationes Noe: Noe vir iustus atque perfectus fuit in generatione sua; cum Deo ambulavit. (Liber Genesis 6, 9)
Cumque vidisset Deus terram esse corruptam omnis quippe caro corruperat viam suam super terram (Liber Genesis 6, 12)
dixit ad Noe: “Finis universae carnis venit coram me; repleta est enim terra iniquitate a facie eorum, et ecce ego disperdam eos de terra. (Liber Genesis 6, 13)
Fenestram in arca facies et cubito consummabis summitatem eius. Ostium autem arcae pones ex latere; tabulatum inferius, medium et superius facies in ea. (Liber Genesis 6, 16)
Ecce ego adducam diluvii aquas super terram, ut interficiam omnem carnem, in qua spiritus vitae est subter caelum: universa, quae in terra sunt, consumentur. (Liber Genesis 6, 17)
Fecit ergo Noe omnia, quae praeceperat illi Deus; sic fecit. (Liber Genesis 6, 22)
Sed et de volatilibus caeli septena septena, masculum et feminam, ut salvetur semen super faciem universae terrae. (Liber Genesis 7, 3)
Adhuc enim et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus et delebo omnem substantiam, quam feci, de superficie terrae”. (Liber Genesis 7, 4)
Eratque Noe sescentorum annorum, quando diluvii aquae inundaverunt super terram. (Liber Genesis 7, 6)