Gefunden 48 Ergebnisse für: pacis
Itaque, quae pacis sunt, sectemur et quae aedificationis sunt in invicem. (Epistula ad Romanos 14, 19)
Deus autem pacis sit cum omnibus vobis. Amen. (Epistula ad Romanos 15, 33)
Deus autem pacis conteret Satanam sub pedibus vestris velociter. Gratia Domini nostri Iesu vobiscum. (Epistula ad Romanos 16, 20)
non enim est dissensionis Deus sed pacis. Sicut in omnibus ecclesiis sanctorum, (Epistula I ad Corinthios 14, 33)
De cetero, fratres, gaudete, perfecti estote, exhortamini invicem, idem sapite, pacem habete, et Deus dilectionis et pacis erit vobiscum. (Epistula II ad Corinthios 13, 11)
solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis; (Epistula ad Ephesios 4, 3)
et calceati pedes in praeparatione evangelii pacis, (Epistula ad Ephesios 6, 15)
quae et didicistis et accepistis et audistis et vidistis in me, haec agite; et Deus pacis erit vobiscum. (Epistula ad Philippenses 4, 9)
Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia, et integer spiritus vester et anima et corpus sine querela in adventu Domini nostri Iesu Christi servetur. (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 23)
Ipse autem Dominus pacis det vobis pacem sempiternam in omni modo. Dominus cum omnibus vobis. (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 16)
cui et decimam omnium divisit Abraham, primum quidem, qui interpretatur rex iustitiae, deinde autem et rex Salem, quod est rex Pacis, (Epistula ad Hebraeos 7, 2)
Deus autem pacis, qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium in sanguine testamenti aeterni, Dominum nostrum Iesum, (Epistula ad Hebraeos 13, 20)