Gefunden 26 Ergebnisse für: ordinem
At illi responderunt: “Interrogavit nos homo per ordinem nostram progeniem: si pater viveret, si haberemus fratrem; et nos respondimus ei consequenter iuxta id, quod fuerat sciscitatus. Numquid scire poteramus quod dicturus esset: "Adducite fratrem vestrum vobiscum?"”. (Liber Genesis 43, 7)
Fecit ille, ut iusserat, et apprehensis per ordinem locutus est. (Liber Genesis 44, 6)
sex nomina in lapide uno et sex reliqua in altero, iuxta ordinem nativitatis eorum. (Liber Exodus 28, 10)
locatis per ordinem lucernis, sicut praeceperat Dominus Moysi. (Liber Exodus 40, 25)
“Suscipe ab eis, ut serviant in ministerio tabernaculi conventus, et trades ea Levitis iuxta ordinem ministerii sui”. (Liber Numeri 7, 5)
et aedificabis altare Domino Deo tuo in summitate petrae huius secundum ordinem; tollesque taurum secundum et offeres holocaustum super struem lignorum pali, quem succideris”. (Liber Iudicum 6, 26)
Et atrium maius in circuitu habebat tres ordines de lapidibus sectis et unum ordinem de dolata cedro; necnon et atrium domus Domini interius et porticus domus. (Liber I Regum 7, 12)
et cibos mensae eius et sessionem servorum et ordinem ministrantium vestesque eorum et pincernas et holocausta, quae offerebat in domo Domini, non habebat ultra spiritum (Liber I Regum 10, 5)
et ministrabant coram habitatione tabernaculi conventus canentes, donec aedificaret Salomon domum Domini in Ierusalem; stabant autem iuxta ordinem suum in ministerio. (Liber I Paralipomenon 6, 17)
Sed hoc parum visum est in conspectu tuo, Deus; ideoque locutus es super domum servi tui etiam in futurum et aspexisti me excelsum super ordinem hominum, Domine Deus. (Liber I Paralipomenon 17, 17)
Egressis autem sacerdotibus de sanctuario — omnes enim sacerdotes, qui ibi potuerant inveniri, sanctificati sunt, non observantes vices et ministeriorum ordinem, (Liber II Paralipomenon 5, 11)
Feceruntque sollemnitatem Tabernaculorum, sicut scriptum est, et holocaustum diebus singulis per ordinem, secundum praeceptum pro singulis diebus; (Liber Esdrae 3, 4)