Gefunden 211 Ergebnisse für: omnium
Quem ut cognoverunt Iudaeum esse, vox facta est una omnium quasi per horas duas clamantium: “Magna Diana Ephesiorum”. (Actus Apostolorum 19, 34)
quapropter contestor vos hodierna die, quia mundus sum a sanguine omnium; (Actus Apostolorum 20, 26)
Magnus autem fletus factus est omnium; et procumbentes super collum Pauli osculabantur eum (Actus Apostolorum 20, 37)
Et cum haec dixisset et sumpsisset panem, gratias egit Deo in conspectu omnium et, cum fregisset, coepit manducare. (Actus Apostolorum 27, 35)
et signum accepit circumcisionis, signaculum iustitiae fidei, quae fuit in praeputio, ut esset pater omnium credentium per praeputium, ut reputetur illis iustitia, (Epistula ad Romanos 4, 11)
Ideo ex fide, ut secundum gratiam, ut firma sit promissio omni semini, non ei, qui ex lege est solum, sed et ei, qui ex fide est Abrahae — qui est pater omnium nostrum, (Epistula ad Romanos 4, 16)
Non enim est distinctio Iudaei et Graeci, nam idem Dominus omnium, dives in omnes, qui invocant illum: (Epistula ad Romanos 10, 12)
Conclusit enim Deus omnes in incredulitatem, ut omnium misereatur! (Epistula ad Romanos 11, 32)
blasphemati obsecramus; tamquam purgamenta mundi facti sumus, omnium peripsema, usque adhuc. (Epistula I ad Corinthios 4, 13)
Nam cum liber essem ex omnibus, omnium me servum feci, ut plures lucri facerem. (Epistula I ad Corinthios 9, 19)
Gratias ago Deo, quod omnium vestrum magis linguis loquor; (Epistula I ad Corinthios 14, 18)
novissime autem omnium, tamquam abortivo, visus est et mihi. (Epistula I ad Corinthios 15, 8)