Gefunden 233 Ergebnisse für: novum caelum
Et audivi virum, qui indutus erat lineis, qui stabat super aquas fluminis, cum levasset dexteram et sinistram suam in caelum et iurasset per Viventem in aeternum: “Quia in tempus, tempora et dimidium temporis; et cum completa fuerit dispersio manus populi sancti, complebuntur universa haec”. (Prophetia Danielis 12, 7)
et everterunt sensum suum et declinaverunt oculos suos, ut non viderent caelum neque recordarentur iudiciorum iustorum. (Prophetia Danielis 13, 9)
quae flens suspexit ad caelum: erat enim cor eius fiduciam habens in Domino. (Prophetia Danielis 13, 35)
Qui respondens ait ei: “Quia non colo idola manufacta sed viventem Deum, qui creavit caelum et terram et habet potestatem omnis carnis”. (Prophetia Danielis 14, 5)
Si descenderint usque ad infernum, inde manus mea educet eos; et si ascenderint usque in caelum, inde detraham eos. (Prophetia Amos 9, 2)
Quia haec dicit Dominus exercituum: Adhuc unum modicum est, et ego commovebo caelum et terram et mare et aridam. (Prophetia Aggaei 2, 6)
“Loquere ad Zorobabel ducem Iudae dicens: Ego movebo caelum pariter et terram (Prophetia Aggaei 2, 21)
Et levavi oculos meos et vidi: et ecce duae mulieres egredientes, et ventus in alis earum, et habebant alas quasi alas milvi; et levaverunt epham inter terram et caelum. (Prophetia Zachariae 5, 9)
Oraculum. Verbum Domini super Israel et super Iudam. Oraculum Domini, qui extendit caelum et fundat terram et fingit spiritum hominis in eo: (Prophetia Zachariae 12, 1)
Amen quippe dico vobis: Donec transeat caelum et terra, iota unum aut unus apex non praeteribit a Lege, donec omnia fiant. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 18)
Ego autem dico vobis: Non iurare omnino, neque per caelum, quia thronus Dei est, (Evangelium secundum Matthaeum 5, 34)
Neque mittunt vinum novum in utres veteres, alioquin rumpuntur utres, et vinum effunditur, et utres pereunt; sed vinum novum in utres novos mittunt, et ambo conservantur”. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 17)