Gefunden 35 Ergebnisse für: novissimo
Postquam in tribulatione tua te invenerint omnia, quae praedicta sunt, novissimo tempore reverteris ad Dominum Deum tuum et audies vocem eius; (Liber Deuteronomii 4, 30)
“Maledictus vir coram Domino, qui suscitaverit et aedificaverit civitatem Iericho; in primogenito suo fundamenta illius faciet et in novissimo liberorum ponet portas eius”. (Liber Iosue 6, 26)
Et principes quidem Philisthim incedebant in centuriis et milibus; David autem et viri eius incedebant in novissimo agmine cum Achis. (Liber I Samuelis 29, 2)
In diebus eius aedificavit Hiel de Bethel Iericho; in Abiram primitivo suo fundavit eam et in Segub novissimo suo posuit portas eius, iuxta verbum Domini, quod locutus fuerat in manu Iosue filii Nun. (Liber I Regum 16, 34)
Scio enim quod redemptor meus vivit et in novissimo super pulvere stabit; (Liber Iob 19, 25)
Hereditas, ad quam festinatur in principio, in novissimo benedictione carebit. (Liber Proverbiorum 20, 21)
sed in novissimo mordebit ut coluber et sicut regulus vulnerat. (Liber Proverbiorum 23, 32)
Ain. Fortitudo et decor indumentum eius, et ridebit in die novissimo. (Liber Proverbiorum 31, 25)
Non est priorum memoria, sed nec eorum quidem, qui postea futuri sunt, erit recordatio apud eos, qui futuri sunt in novissimo. (Liber Ecclesiastes 1, 11)
Et, si quidem longae vitae erunt, in nihilum computabuntur, et sine honore erit in novissimo senectus illorum; (Liber Sapientiae 3, 17)
Cor durum male habebit in novissimo; et, qui amat periculum, in illo peribit. (Liber Ecclesiasticus 3, 27)
Non statuas illum penes te, nec sedeat ad dexteram tuam, ne forte conversus in locum tuum inquirat cathedram tuam; et in novissimo agnoscas verba mea et in sermonibus meis stimuleris. (Liber Ecclesiasticus 12, 12)