Gefunden 295 Ergebnisse für: novi caeli
Respondens autem spiritus nequam dixit eis: “Iesum novi et Paulum scio; vos autem qui estis?”. (Actus Apostolorum 19, 15)
qui et idoneos nos fecit ministros Novi Testamenti, non litterae sed Spiritus: littera enim occidit, Spiritus autem vivificat. (Epistula II ad Corinthios 3, 6)
et: “Tu in principio, Domine, terram fundasti; et opera manuum tuarum sunt caeli. (Epistula ad Hebraeos 1, 10)
Et ideo novi testamenti mediator est, ut, morte intercedente in redemptionem earum praevaricationum, quae erant sub priore testamento, repromissionem accipiant, qui vocati sunt aeternae hereditatis. (Epistula ad Hebraeos 9, 15)
propter quod et ab uno orti sunt, et hoc emortuo, tamquam sidera caeli in multitudine, et sicut arena, quae est ad oram maris, innumerabilis. (Epistula ad Hebraeos 11, 12)
et testamenti novi mediatorem Iesum et sanguinem aspersionis, melius loquentem quam Abel. (Epistula ad Hebraeos 12, 24)
Carissimi, nolite mirari in fervore, qui ad tentationem vobis fit, quasi novi aliquid vobis contingat, (Epistula I Petri 4, 12)
Latet enim eos hoc volentes, quod caeli erant prius, et terra de aqua et per aquam consistens Dei verbo, (Epistula II Petri 3, 5)
caeli autem, qui nunc sunt, et terra eodem verbo repositi sunt igni, servati in diem iudicii et perditionis impiorum hominum. (Epistula II Petri 3, 7)
Adveniet autem dies Domini ut fur, in qua caeli magno impetu transient, elementa vero calore solventur, et terra et opera, quae in ea invenientur. (Epistula II Petri 3, 10)
exspectantes et properantes adventum diei Dei, propter quam caeli ardentes solventur, et elementa ignis ardore tabescent! (Epistula II Petri 3, 12)
Qui dicit: “Novi eum”, et mandata eius non servat, mendax est, et in isto veritas non est; (Epistula I Ioannis 2, 4)