Gefunden 78 Ergebnisse für: nobiscum

  • Et dixit: “Iustum est, ut accipias illam. Et audi me, frater, et loquar de puella hac nocte, ut accipiamus illam tibi uxorem et, cum reversi fuerimus ex Rages, faciemus nuptias eius. Scio autem quoniam Raguel non potest denegare illam tibi. Novit enim quia, si dederit illam viro alteri, morte periet, secundum iudicium libri Moysis, quia tibi aptum est accipere hereditatem et filiam illius magis quam omni homini. Et nunc, frater, audi me, et loquemur de hac puella hac nocte et desponsabimus illam tibi et, cum reversi fuerimus ex Rages, accipiemus illam et ducemus eam nobiscum in domum tuam”. (Liber Thobis 6, 13)

  • Benedictus es, quoniam laetificasti me, et non contigit mihi, sicut putabam, sed secundum magnam misericordiam tuam egisti nobiscum. (Liber Thobis 8, 16)

  • Tunc Raphael vocavit ambos abscondite et dixit illis: “Deum benedicite et illi confitemini coram omnibus viventibus, quae fecit nobiscum bona, ut benedicatis et decantetis nomini eius; sermones Dei honorifice ostendite et ne cunctemini confiteri illi. (Liber Thobis 12, 6)

  • Et dixit ad eam Holofernes: “Si autem defecerint, quae tecum sunt, unde afferemus et dabimus tibi similia eis? Non enim est homo nobiscum ex genere tuo, qui habeat similia”. (Liber Iudith 12, 3)

  • Et dixit Bagoae spadoni, qui erat praepositus super omnia ipsius: “Vadens suade mulieri Hebraeae, quae est apud te, ut veniat ad nos et manducet et bibat nobiscum. (Liber Iudith 12, 11)

  • Et exiit Bagoas a facie Holofernis et introivit ad eam et dixit ei: “Non pigeat puellam bonam hanc introeuntem ad dominum meum glorificari ante faciem eius et bibere nobiscum vinum in iucunditatem et fieri in hodierno die honorificam sicut unam filiarum magnatorum Assyriae, quae assistunt in domo Nabuchodonosor”. (Liber Iudith 12, 13)

  • Et dixit ad eam Holofernes: “Bibe et esto nobiscum in iucunditatem”. (Liber Iudith 12, 17)

  • Et dixit Iudith a longe eis, qui custodiebant in portis: “Aperite, aperite portam! Nobiscum est Deus, Deus noster, ut faciat adhuc virtutem in Israel et potentiam adversus inimicos nostros, sicut et hodie fecit”. (Liber Iudith 13, 11)

  • Dominus virtutum nobiscum, refugium nobis Deus Iacob. (Liber Psalmorum 46, 8)

  • Dominus virtutum nobiscum, refugium nobis Deus Iacob. (Liber Psalmorum 46, 12)

  • Magnificavit Dominus facere nobiscum; facti sumus laetantes. (Liber Psalmorum 126, 3)

  • et nunc constituimus te hodie summum sacerdotem gentis tuae, et ut amicus voceris regis — et misit ei purpuram et coronam auream — et, quae nostra sunt, sentias nobiscum et conserves amicitias ad nos”. (Liber I Maccabaeorum 10, 20)


“O homem sem Deus é um ser mutilado”. São Padre Pio de Pietrelcina