Gefunden 68 Ergebnisse für: murum

  • Et dixit Eliachim et Sobna et Ioah ad Rabsacen: “Loquere ad servos tuos Aramaice; intellegimus enim. Ne loquaris ad nos Iudaice in auribus populi, qui est super murum”. (Liber Isaiae 36, 11)

  • Ego quippe dedi te hodie in civitatem munitam et in columnam ferream et in murum aereum contra omnem terram regibus Iudae, principibus eius et sacerdotibus et populo terrae; (Liber Ieremiae 1, 18)

  • Et dabo te populo huic in murum aereum fortem; et bellabunt adversum te et non praevalebunt, quia ego tecum sum, ut salvem te et eruam te, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 15, 20)

  • Domum quoque regis et domum vulgi succenderunt Chaldaei igni; et murum Ierusalem subverterunt. (Liber Ieremiae 39, 8)

  • et totum murum Ierusalem per circuitum destruxit cunctus exercitus Chaldaeorum, qui erat cum magistro satellitum. (Liber Ieremiae 52, 14)

  • HETH. Cogitavit Dominus dissipare murum filiae Sion; tetendit funiculum, non avertit manum suam a perditione; et in luctum redegit antemurale et murum: pariter elanguerunt. (Lamentationes 2, 8)

  • Et tu sume tibi sartaginem ferream et pones eam in murum ferreum inter te et inter civitatem; et obfirmabis faciem tuam ad eam, et erit in obsidionem, et circumdabis eam: signum est domui Israel. (Prophetia Ezechielis 4, 3)

  • Non ascendistis confractiones neque opposuistis murum pro domo Israel, ut staretis in proelio in die Domini. (Prophetia Ezechielis 13, 5)

  • Et ad ostia exedrarum, quae erant in via respiciente ad notum, ostium in capite viae, quae via erat ante murum protegentem per viam orientalem ingredientibus. (Prophetia Ezechielis 42, 12)

  • Sicut fortes currunt, quasi viri bellatores ascendunt murum; unusquisque in viis suis graditur, et non declinant a semitis suis. (Prophetia Ioel 2, 7)

  • Urbem ingrediuntur, in murum discurrunt, domos conscendunt, per fenestras intrant quasi fur. (Prophetia Ioel 2, 9)

  • mittam ignem in murum Gazae, et devorabit aedes eius; (Prophetia Amos 1, 7)


“Quanto mais se caminha na vida espiritual, mais se sente a paz que se apossa de nós.” São Padre Pio de Pietrelcina