Gefunden 59 Ergebnisse für: multae

  • Et introibit in terram gloriosam, et multae corruent; hae autem solae salvabuntur de manu eius: Edom et Moab et principium filiorum Ammon. (Prophetia Danielis 11, 41)

  • Venerunt dies visitationis, venerunt dies retributionis: sciat Israel! “Stultus — clamet — est propheta; insanus vir spiritalis”. Secundum multitudinem iniquitatis tuae multae sunt inimicitiae tuae. (Prophetia Osee 9, 7)

  • et scindite corda vestra et non vestimenta vestra, et convertimini ad Dominum Deum vestrum, quia benignus et misericors est, patiens et multae misericordiae et placabilis super malitia”. (Prophetia Ioel 2, 13)

  • et oravit ad Dominum et dixit: “Obsecro, Domine, numquid non hoc est verbum meum, cum adhuc essem in terra mea? Propter hoc praeoccupavi ut fugerem in Tharsis. Sciebam enim quia tu Deus clemens et misericors es, longanimis et multae miserationis et ignoscens super malitia. (Prophetia Ionae 4, 2)

  • Et properabunt gentes multae et dicent: “Venite, ascendamus ad montem Domini et ad domum Dei Iacob, et docebit nos de viis suis, et ibimus in semitis eius”; quia de Sion egredietur lex, et verbum Domini de Ierusalem. (Prophetia Michaeae 4, 2)

  • Nunc autem congregatae sunt super te gentes multae, quae dicunt: “Profanetur, et aspiciat in Sion oculus noster”. (Prophetia Michaeae 4, 11)

  • Et applicabuntur gentes multae ad Dominum in die illa et erunt ei in populum. Et habitabo in medio tui, et scies quia Dominus exercituum misit me ad te. (Prophetia Zachariae 2, 15)

  • Sed et Iudas pugnabit in Ierusalem, et congregabuntur divitiae omnium gentium in circuitu, aurum et argentum et vestes multae nimis. (Prophetia Zachariae 14, 14)

  • Et secutae sunt eum turbae multae de Galilaea et Decapoli et Hierosolymis et Iudaea et de trans Iordanem. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 25)

  • Cum autem descendisset de monte, secutae sunt eum turbae multae. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 1)

  • et congregatae sunt ad eum turbae multae, ita ut in naviculam ascendens sederet, et omnis turba stabat in litore. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 2)

  • Et accesserunt ad eum turbae multae habentes secum claudos, caecos, debiles, mutos et alios multos et proiecerunt eos ad pedes eius, et curavit eos, (Evangelium secundum Matthaeum 15, 30)


“Temos muita facilidade para pedir, mas não para agradecer”. São Padre Pio de Pietrelcina