Gefunden 84 Ergebnisse für: miserunt

  • Et miserunt eum in caveam in circulis et adduxerunt eum ad regem Babylonis; qui misit eum in carcerem, ne audiretur vox eius ultra super montes Israel. (Prophetia Ezechielis 19, 9)

  • Quin et miserunt ad viros venientes de longe, ad quos nuntius missus erat; itaque ecce venerunt. Quibus te lavisti et circumlevisti stibio oculos tuos et ornata es mundo muliebri; (Prophetia Ezechielis 23, 40)

  • Tunc rex praecepit, et adduxerunt Danielem et miserunt eum in lacum leonum. Dixitque rex Danieli: “Deus tuus, quem colis semper, ipse liberet te”. (Prophetia Danielis 6, 17)

  • et dixerunt coram populo: “Mittite ad Susannam, filiam Helciae, quae est uxor Ioachim”; et miserunt. (Prophetia Danielis 13, 29)

  • Qui miserunt eum in lacum leonum, et erat ibi diebus sex. (Prophetia Danielis 14, 31)

  • Et super populum meum miserunt sortem; et dederunt puerum pro meretrice et puellam vendiderunt pro vino, ut biberent. (Prophetia Ioel 4, 3)

  • Et timuerunt nautae et clamaverunt unusquisque ad deum suum et miserunt vasa, quae erant in navi, in mare, ut alleviaretur ab eis. Ionas autem descenderat ad interiora navis et, cum recubuisset, dormiebat sopore gravi. (Prophetia Ionae 1, 5)

  • Et dixit unusquisque ad collegam suum: “Venite, et mittamus sortes, ut sciamus quare hoc malum sit nobis”. Et miserunt sortes, et cecidit sors super Ionam. (Prophetia Ionae 1, 7)

  • Et tulerunt Ionam et miserunt in mare; et stetit mare a fervore suo. (Prophetia Ionae 1, 15)

  • Sed et ipsa in transmigrationem ducta est, ivit in captivitatem. Parvuli eius elisi sunt in capite omnium viarum; et super inclitos eius miserunt sortem, et omnes optimates eius constricti sunt in compedibus. (Prophetia Nahum 3, 10)

  • quam, cum impleta esset, educentes secus litus et sedentes collegerunt bonos in vasa, malos autem foras miserunt. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 48)

  • Et cum cognovissent eum viri loci illius, miserunt in universam regionem illam et obtulerunt ei omnes male habentes, (Evangelium secundum Matthaeum 14, 35)


“A caridade é o metro com o qual o Senhor nos julgará.” São Padre Pio de Pietrelcina