Gefunden 194 Ergebnisse für: martyrium fide virtute

  • Fide Rahab meretrix non periit cum incredulis, quia exceperat exploratores cum pace. (Epistula ad Hebraeos 11, 31)

  • Postulet autem in fide nihil haesitans; qui enim haesitat, similis est fluctui maris, qui a vento movetur et circumfertur. (Epistula Iacobi 1, 6)

  • Audite, fratres mei dilectissimi. Nonne Deus elegit, qui pauperes sunt mundo, divites in fide et heredes regni, quod repromisit diligentibus se? (Epistula Iacobi 2, 5)

  • Videtis quoniam ex operibus iustificatur homo et non ex fide tantum. (Epistula Iacobi 2, 24)

  • qui in virtute Dei custodimini per fidem in salutem, paratam revelari in tempore novissimo. (Epistula I Petri 1, 5)

  • Si quis loquitur, quasi sermones Dei; si quis ministrat, tamquam ex virtute, quam largitur Deus, ut in omnibus glorificetur Deus per Iesum Christum: cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen. (Epistula I Petri 4, 11)

  • Cui resistite fortes fide, scientes eadem passionum ei, quae in mundo est, vestrae fraternitati fieri. (Epistula I Petri 5, 9)

  • Quomodo omnia nobis divinae virtutis suae ad vitam et pietatem donatae per cognitionem eius, qui vocavit nos propria gloria et virtute, (Epistula II Petri 1, 3)

  • et propter hoc ipsum curam omnem subinferentes ministrate in fide vestra virtutem, in virtute autem scientiam, (Epistula II Petri 1, 5)

  • ubi angeli fortitudine et virtute cum sint maiores, non portant adversum illas coram Domino iudicium blasphemiae. (Epistula II Petri 2, 11)

  • Carissimi, omnem sollicitudinem faciens scribendi vobis de communi nostra salute, necesse habui scribere vobis, deprecans certare pro semel tradita sanctis fide. (Epistula Iudae 1, 3)

  • et habebat in dextera manu sua stellas septem, et de ore eius gladius anceps acutus exibat, et facies eius sicut sol lucet in virtute sua. (Apocalypsis Ioannis 1, 16)


“Apóie-se, como faz Nossa Senhora, à cruz de Jesus e nunca lhe faltará conforto”. São Padre Pio de Pietrelcina