Gefunden 650 Ergebnisse für: manu

  • Idcirco haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod in memoriam revocastis iniquitatem vestram, et revelatae sunt praevaricationes vestrae, et apparuerunt peccata vestra in omnibus operibus vestris; pro eo, inquam, quod in memoriam revocati estis, manu capiemini. (Prophetia Ezechielis 21, 29)

  • Quia haec dicit Dominus Deus: Ecce ego tradam te in manu eorum, quos odisti, in manu, de quibus recessit anima tua; (Prophetia Ezechielis 23, 28)

  • In via sororis tuae ambulasti, et dabo calicem eius in manu tua. (Prophetia Ezechielis 23, 31)

  • Quia haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod plausisti manu et percussisti pede et gavisa es ex toto affectu super terram Israel, (Prophetia Ezechielis 25, 6)

  • Numquid dicens loqueris: “Deus ego sum!” coram interficientibus te, cum sis homo et non Deus in manu occidentium te? (Prophetia Ezechielis 28, 9)

  • Morte incircumcisorum morieris in manu alienorum, quia ego locutus sum”, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 28, 10)

  • quando apprehenderunt te manu, confractus es et lacerasti omnem umerum eorum et, innitentibus eis super te, comminutus es et dissolvisti omnes lumbos eorum. (Prophetia Ezechielis 29, 7)

  • Haec dicit Dominus Deus: Cessare faciam pompam Aegypti in manu Nabuchodonosor, regis Babylonis. (Prophetia Ezechielis 30, 10)

  • Et faciam alveos fluminum aridos et tradam terram in manu pessimorum et dissipabo terram et plenitudinem eius in manu alienorum. Ego Dominus locutus sum. (Prophetia Ezechielis 30, 12)

  • Propterea haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad pharaonem, regem Aegypti, et comminuam brachium eius forte sed confractum et deiciam gladium de manu eius (Prophetia Ezechielis 30, 22)

  • Et confortabo brachia regis Babylonis daboque gladium meum in manu eius; et confringam brachia pharaonis, et gemet gemitibus sicut transfixus coram facie eius. (Prophetia Ezechielis 30, 24)

  • Et confortabo brachia regis Babylonis, et brachia pharaonis concident; et scient quia ego Dominus, cum dedero gladium meum in manu regis Babylonis, et extenderit eum super terram Aegypti. (Prophetia Ezechielis 30, 25)


“Invoquemos sempre o auxílio de Nossa Senhora.” São Padre Pio de Pietrelcina