Gefunden 97 Ergebnisse für: loquere

  • Et apposuit in conspectu eius panem. Qui ait: “Non comedam, donec loquar sermones meos”. Respondit: “Loquere”. (Liber Genesis 24, 33)

  • Loquere ad eum et pone verba mea in ore eius; et ego ero in ore tuo et in ore illius et ostendam vobis quid agere debeatis. (Liber Exodus 4, 15)

  • “Ingredere et loquere ad pharaonem regem Aegypti, ut dimittat filios Israel de terra sua”. (Liber Exodus 6, 11)

  • Et locutus est Dominus ad Moysen dicens: “Ego Dominus; loquere ad pharaonem regem Aegypti omnia, quae ego loquor tibi”. (Liber Exodus 6, 29)

  • Dixitque Dominus ad Moysen: “Loquere ad Aaron: Extende virgam tuam et percute pulverem terrae, et sint scinifes in universa terra Aegypti”. (Liber Exodus 8, 12)

  • Dixit autem Dominus ad Moysen: “Ingredere ad pharaonem et loquere ad eum: Haec dicit Dominus, Deus Hebraeorum: Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi. (Liber Exodus 9, 1)

  • Dixitque Dominus ad Moysen: “Quid clamas ad me? Loquere filiis Israel, ut proficiscantur. (Liber Exodus 14, 15)

  • “Audivi murmurationes filiorum Israel. Loquere ad eos: Vespere comedetis carnes et mane saturabimini panibus scietisque quod ego sum Dominus Deus vester”. (Liber Exodus 16, 12)

  • dicentes Moysi: “Loquere tu nobis, et audiemus; non loquatur nobis Deus, ne moriamur”. (Liber Exodus 20, 19)

  • “Loquere filiis Israel, ut tollant mihi donaria; ab omni homine, qui offert ultroneus, accipietis ea. (Liber Exodus 25, 2)

  • “Loquere filiis Israel et dices ad eos: Videte ut sabbatum meum custodiatis, quia signum est inter me et vos in generationibus vestris, ut sciatis quia ego Dominus, qui sanctifico vos. (Liber Exodus 31, 13)

  • Dixitque Dominus ad Moysen: “Loquere filiis Israel: Populus durae cervicis es; uno momento, si ascendam in medio tui, delebo te. Nunc autem depone ornatum tuum, ut sciam quid faciam tibi”. (Liber Exodus 33, 5)


“Amemos ao próximo. Custa tão pouco querer bem ao outro.” São Padre Pio de Pietrelcina