Gefunden 42 Ergebnisse für: inventus
Cui Iudas: “Quid respondebimus, inquit, domino meo? Vel quid loquemur aut iuste poterimus obtendere? Deus invenit iniquitatem servorum tuorum; en omnes servi sumus domini mei, et nos et apud quem inventus est scyphus”. (Liber Genesis 44, 16)
Feceruntque ita, ut praeceperat Moyses, et non computruit, neque vermis inventus est in eo. (Liber Exodus 16, 24)
Qui furatus fuerit hominem sive vendiderit eum sive inventus fuerit in manu eius, morte moriatur. (Liber Exodus 21, 16)
Si effringens fur domum sive suffodiens fuerit inventus et, accepto vulnere, mortuus fuerit, percussor non erit reus sanguinis. (Liber Exodus 22, 1)
Hae sunt familiae de stirpe Ruben, quarum numerus inventus est quadraginta tria milia et septingenti triginta. (Liber Numeri 26, 7)
Si inventus fuerit vir dormiens cum uxore alterius, uterque morietur, id est adulter et adultera; et auferes malum de Israel. (Liber Deuteronomii 22, 22)
Et applicuit tribum Beniamin et cognationes eius; et cecidit in cognationem Metri et pervenit usque ad Saul filium Cis. Quaesierunt ergo eum, et non est inventus. (Liber I Samuelis 10, 21)
Cumque venisset dies proelii Machmas, non est inventus ensis et lancea in manu totius populi, qui erat cum Saul et cum Ionathan, excepto Saul et Ionathan filio eius. (Liber I Samuelis 13, 22)
Cumque venissent nuntii, inventus est theraphim super lectum, et pellis caprarum ad caput eius. (Liber I Samuelis 19, 16)
et irruemus super eum, in quocumque loco fuerit inventus, et operiemus eum sicut cadere solet ros super terram; et non remanebit de eo et de omnibus viris, qui cum eo sunt, ne unus quidem. (Liber II Samuelis 17, 12)
ascenditque rex templum Domini et omnes viri Iudae universique, qui habitabant in Ierusalem cum eo, sacerdotes et prophetae et omnis populus a parvo usque ad magnum. Legitque, cunctis audientibus, omnia verba libri foederis, qui inventus est in domo Domini. (Liber II Regum 23, 2)
Deditque David numerum census, et inventus est omnis Israel numerus mille milia et centum milia virorum educentium gladium; de Iuda autem quadringenta septuaginta milia bellatorum; (Liber I Paralipomenon 21, 5)