Gefunden 2015 Ergebnisse für: hae
Dixit praeterea Dominus ad Moysen: “Haec dices filiis Israel: Vos vidistis quod de caelo locutus sim vobis. (Liber Exodus 20, 22)
Haec sunt iudicia, quae propones eis: (Liber Exodus 21, 1)
Primitias primarum frugum terrae tuae deferes in domum Domini Dei tui. Non coques haedum in lacte matris suae. (Liber Exodus 23, 19)
Praecedet enim te angelus meus et introducet te ad Amorraeum et Hetthaeum et Pherezaeum Chananaeumque et Hevaeum et Iebusaeum, quos ego conteram. (Liber Exodus 23, 23)
emittens crabrones prius, qui fugabunt Hevaeum et Chananaeum et Hetthaeum, antequam introeas. (Liber Exodus 23, 28)
Haec sunt autem, quae accipere debetis: aurum et argentum et aes, (Liber Exodus 25, 3)
Facies et candelabrum ductile de auro mundissimo: basis et hastile eius, scyphi et sphaerulae ac flores in unum efformentur. (Liber Exodus 25, 31)
Tres scyphi quasi in nucis modum in calamo uno sphaerulaeque simul et flores; et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero sphaerulaeque simul et flores: hoc erit opus sex calamorum, qui producendi sunt de hastili. (Liber Exodus 25, 33)
In ipso autem hastili candelabri erunt quattuor scyphi in nucis modum sphaerulaeque et flores. (Liber Exodus 25, 34)
Singulae sphaerulae sub binis calamis per tria loca, qui simul sex fiunt, procedentes de hastili uno. (Liber Exodus 25, 35)
Sphaerulae igitur et calami unum cum ipso erunt, totum ductile de auro purissimo. (Liber Exodus 25, 36)
Quinque cortinae sibi iungentur mutuo, et aliae quinque nexu simili cohaerebunt. (Liber Exodus 26, 3)