Gefunden 336 Ergebnisse für: fuit

  • Ossa quoque Ioseph, quae tulerant filii Israel de Aegypto, sepelierunt in Sichem, in parte agri, quem emerat Iacob a filiis Hemmor patris Sichem centum argenteis, et fuit in possessionem filiorum Ioseph. (Liber Iosue 24, 32)

  • Pergensque Iuda contra Chananaeum, qui habitabat in Hebron, cui nomen fuit antiquitus Cariatharbe, percussit Sesai et Ahiman et Tholmai. (Liber Iudicum 1, 10)

  • Fuit autem terminus Amorraei ab ascensu Acrabbim ad Petram et superiora loca. (Liber Iudicum 1, 36)

  • Post hunc fuit Samgar filius Anath, qui percussit de Philisthim sescentos viros stimulo boum; et ipse quoque salvum fecit Israel. (Liber Iudicum 3, 31)

  • Fecitque Deus nocte illa, ut postulaverat; et fuit siccitas in solo vellere, et ros in omni terra. (Liber Iudicum 6, 40)

  • Fuit itaque numerus eorum, qui manu ad os proiciente aquas lambuerant, trecenti viri; omnis autem reliqua multitudo flexo poplite biberat. (Liber Iudicum 7, 6)

  • Et fuit pondus postulatorum anulorum mille septingenti auri sicli absque lunulis et inauribus et vestibus purpureis, quibus Madian reges uti soliti erant, et praeter torques camelorum. (Liber Iudicum 8, 26)

  • Fuit Iephte Galaadites vir fortissimus, filius meretricis mulieris, quem genuit Galaad. (Liber Iudicum 11, 1)

  • Fuit vir quidam de monte Ephraim nomine Michas, (Liber Iudicum 17, 1)

  • Reddiditque eos matri suae, quae tulit ducentos argenteos et dedit eos argentario, ut faceret ex eis sculptile atque conflatile, quod fuit in domo Michae, (Liber Iudicum 17, 4)

  • Fuit quoque adulescens de Bethlehem Iudae ex cognatione Iudae; eratque ipse Levites et habitabat ibi ut advena. (Liber Iudicum 17, 7)

  • mansitque apud eos idolum Michae omni tempore, quo fuit domus Dei in Silo. (Liber Iudicum 18, 31)


“Temos muita facilidade para pedir, mas não para agradecer”. São Padre Pio de Pietrelcina